HERBAE MAGICAE

I

Iāsōn postquam Mēdēam ā parentibus abductam

in Graeciam dūxit, multīs rēbus ingenium

ēius expertus, petiit ut parentem suum

Aesōnem, senectūte cōnfectum, in adulēscentiam

redūceret. At illa nōndum amōre dēpositō, ut

nihil eī dēnegāret, aēnum cōnstituit, herbāsque

multās, quārum scientiam habēbat, ē multīs

regiōnibus quaesītās immīsit. Quās cum

coxisset, postquam animadvertit stīpitem, quō

herbās versābat, in arborem oleam, bācīs

onerātam, esse conversum, omnia iam parāta

esse rata, Aesōnem interemptum cum madentibus

herbīs admīscuit. Nec Iāsōnem fefellerat,

sed patrem ē senectūte in prīstinum vigōrem

redūxit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 47 / 124 题