III

Quibus factīs, ad Electram, Orestis sorōrem,

nūntius falsus vēnit, frātrem cum Pylade in

templō Diānae ab Īphigenīa esse immolātum.

Id Alētēs, Aegisthī fīlius, cum audiisset, ex

Atrīdārum genere nēminem superesse ratus,

rēgnum Mycēnīs obtinēre coepit. At Electra

dē frātris nece Delphōs scīscitātum est profecta.

Quō cum vēnisset, eōdem diē, ut accidit,

Īphigenīa cum Oreste templum est ingrēssa.

Itaque Electra truncum ārdentem ex ārā

sustulit, āc sorōrī Īphigenīae īnscia oculōs

ēruisset, nisi Orestēs intervēnisset. Frātre

igitur āgnitō, Mycēnās vēnērunt, ubi Orestēs

Alētēn interfēcit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 45 / 124 题