II

Hūius templī sacerdōs fuit Īphigenīa, Orestis

soror; quae cum quī essent, unde vēnissent,

ex sīgnīs atque argumentīs repperisset, cēterīs

abāctīs sacerdōtibus, ipsa sīgnum Diānae

āvellere coepit. Thoas autem templum, ut

accidit, ingrēssus, quam ob rem id ageret

rogāvit; cuī ēmentīta est Īphigenīa hospitēs

scelerātōs sīgnum contāmināsse, quod ad mare

expiandum ferre oportēre. Praetereā iūssit

eum cīvibus interdīcere, nē quis extrā urbem

exīret. Rēx sacerdōtī dictō audiēns fuit.

Deinde Īphigenīa occāsiōnem nacta, sublātō

sīgnō, cum Oreste frātre et comite Pylade

nāvem solvit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 44 / 124 题