ŌVĪ VITELLUS

Avārus quīdam somniō quondam commōtus

ad coniectōrem dētulit somniāsse sē ōvum

pendēre ē fulcrō lectī suī cubiculāris; cuī

respondit coniector thēsaurum dēfossum esse

sub lectō; vitellum enim aurum indicāre, et

album, argentum. Quae cum audiisset, avārus

ille terram statim fōdit. Quō factō, aurī aliquantulum

invēnit, idque argentō circumdatum.

Coniectōrī igitur, ut meritās eī ageret grātiās,

quantulum vīsum est, dē argentō mīsit. Cuī

coniector, "Nihilne," inquit, "dē vitellō?"

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 41 / 124 题