ORESTĒS

Orestēs, Agamemnonis et Clytaemnēstrae

fīlius, postquam ad adulēscentiam vēnit, id

ēgit ut patris suī mortem vindicāret. Itaque,

cōnsiliō cum Pylade initō, Maecēnās ad mātrem

Clytaemnēstram vēnit, docuitque sē Aeolium

hospitem esse, quī ideō vēnisset ut Orestem

mortuum esse nūntiāret. Haud ita multō post

Pyladēs quoque ad Clytaemnēstram vēnit, quī

urnam sēcum attulit, quā Orestis ossa condita

esse dīxit. Ambō Aegisthus hospitiō laetus excēpit.

Deinde Orestēs, occāsiōne datā, mātrem

Clytaemnēstram atque Aegisthum interfēcit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 40 / 124 题