Agamemnōn et Menelāus cum Helenam,
uxōrem Menelāī quam Paris āvexerat, Trōiam
[Image: CALCHĀS ĪPHIGENĪAM IMMOLĀTŪRUS.]
repetītum īrent, in Aulide tempestāte ob
īram Diānae ita retinēbantur ut nāvigāre nōn
possent, quod Agamemnōn in vēnandō cervam
deae interfēcit. Is cum haruspicēs convocāsset,
et Calchās eum respondisset aliter expiārī nōn
posse, nisi Īphigenīam fīliam immolāsset, diū ā
tam nefāriō scelere abhorruit. Tandem autem
Ulixēs eī persuāsit ut vātī pārēret. Ulixēs
igitur ad Īphigenīam addūcendam dīmīssus
est. Quī, cum ad Clytaemnēstram mātrem
ēius vēnisset, ēmentītur eam Achillī in mātrimōnium
dūcī. Quam cum adductam Agamemnōn in
eō esset ut immolāret, Diānam
virginis miseruit. Itaque, cālīgine eī obiectā,
cervam prō eā supposuit, Īphigenīamque in
terram Tauricam dēlātam templī suī sacerdōtem
fēcit.