ZĒNŌ ET SERVUS

Zēnō philosophus ūnum ex servīs suīs quem

in fūrtō comprehenderat, lōrāriīs caedendum

trādidit. Servus autem, ut supplicium dēprecārētur,

fātō affīrmāvit dēcrētum esse sē

fūrem fore. Quibus verbīs servus dominī suī

sententiam spectāvit; Zēnō scīlicet omnia fātō

fierī cēnsēbat. Servō tamen tālia affīrmantī,

"Et fātō," inquit, "dēcrētum est fore ut

vāpulēs."

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 37 / 124 题