In Aegyptō Prōteus, senex marīnus, dīvīnus
dīcitur fuisse, quī in omnēs sē figūrās convertere
solitus est. Eum Menelāus catēnā
alligāvit, ut eum sibi dīcere cōgeret quandō
domum reditūrus esset. Prōteus tamen, nē
vāticinārī cōgerētur, modo in phōcam, modo
in leōnem, interdum in aprum, aliās in anguem
atque in cētera animālia sē convertit. Sed
nūllō modō īnsidiās Menelāī ēlūdere potuit;
quod cum intellēxisset, ā Menelāō compulsus,
docuit eum nōn prius domum ventūrum quam
centum bovēs interfēcisset. Quibus audītīs,
Menelāus cum hecatombēn fēcisset, tūtus in
patriam rediit.