Tertiō diē ad latrōnum spēluncam tandem
pervēnimus, ubi sarcinīs levātōs in proximum
prātum nōs pāstum abēgērunt. Postrīdiē
mē ad urbem ut vēnderent dūxērunt. Quō
cum perventum esset, praecō māgnā vōce
quis mē emere vellet rogābat. Complūrēs
aetātem meam dē dentibus computāre cōnātī
sunt, quōrum digitōs ego mordēre temptāvī.
Diū nēmō mē emere voluit; praecō autem
clāmāns, "Ēgregium," inquit, "hīc asinum
vēnum dō. Spectā quā faciē, quā sit statūrā!
Crēderēs eum sēnsum hūmānum habēre."
Quibus audītīs, ēmptor quīdam, postquam
num mānsuētus essem rogāvit, mē nōn ita
māgnō pretiō ēmptum domum sēcum redēgit.