Is quī mē ēmerat servus quīdam erat, cuī
postrīdiē dominus pinguissimum cervī femur
ad cēnam parandam mīsit. Hōc nēgligenter
post culīnae forēs suspēnsum canis quīdam
fūrtim abstulit. Quō damnō cōgnitō, servus
dominī iram ita timēbat, ut mortem sibi cōnscīscere
cōnstitueret. Uxor tamen, quae marītō
multō erat prūdentior, eī obstitit quōminus
hōc faceret. "Tam stultusne," inquit, "es, ut
remedium, quod fortūnā tibi dedit, percipere
nōn possīs? Nam, hōc asinō interfectō, abscīsōque
femore, efficere poteris ut dominus
utrum asinī an cervī edat carnem nesciat."
Quibus audītīs, servus uxōris cōnsilium laudāvit,
cultrōsque statim acuere coepit.
X
Ego autem, carnifice meō haec parante,
effugere cōnstituī. Diū occāsiōnem idōneam
frūstrā exspectābam; sed tandem, vinculō
quō alligātus eram abruptō, cursū celerrimō
effūgī, et cēnāculum, ubi dominus, triclīniīs
appositīs, cēnābat, irrūpī; tantōque impetū
intrāvī ut omnēs ēverterem mēnsās, summamque
convīvīs inicerem perturbātiōnem.
Quō factō, dominus ita est īrātus ut servīs
imperāret ut mē statim abductum in stabulō,
sīcut in carcere, inclūderent. Dominō servī
nōn sine timōre pāruērunt, et mē in stabulum
abdūxērunt. Ego tamen nūllō dolōre affectus
sum, quia mortem scīlicet hōc modō effūgī.
Faenum igitur, dum fortūnae vicēs reputō,
aequō animō rōdō.