VII

Sed tandem auxilium mihi Iūppiter dedit;

nam dum oppidum quoddam praeterīmus,

hortulum quemdam aspexī satis amoenum, in

quō rosae quaedam flōrēbant. Simul atque rosās

vīdī, omnia quae improbissima illa ancilla mihi

dīxerat in memoriam revocāvī, et id ēgī ut

rosīs potīrer. Itaque, nūllō vidente, hortulum

sine morā ingrēssus, rosīs iam inhiābam; mihi

quod remedium iam invēneram grātulābar,

nec multum aberat quīn rosās ederem, cum

repente aliquis speciē horribilī domō ēgrēssus

tot verberibus mē percussit, ut nōn facere

possem quīn in fugam mē darem. Itaque

adhūc asinus faenum rōdēbam.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 25 / 124 题