Tantō frūmentī pondere onerātus eram ut
nōn multum abesset quīn morerer. Utinam
numquam apud sāgam īvissem! Utinam
numquam quid facere posset sāga invenīre
cupiissem! Sed factī sērō mē paenituit.
Prōgrediendum mihi erat, frūmentumque
portandum. Frūstrā latrōnibus mē hominem
nōn asinum esse dīcere cōnātus sum. Tandem
autem, dum oppidum quoddam praeterīmus,
māgnam hominum multitūdinem, quī ad
forum convēnerant, vīdī. Itaque loquī
temptāvī, sed nihil nisi rudere potuī! Latrōnēs
praetereā, raucā meā vōce incēnsī, tot verberibus
miserum meum corium caedēbant, ut nē
crībrō quidem iam idōneum esset.