Cum stabulum intrāvissem, equum meum
āgnōvī, quem spērābam hospitium mihi praebitūrum
esse. Sed equus meus asinusque
ille nē praesaepiō quidem mē sinēbant appropinquāre.
Auribus dēiectīs, īnfēstīs calcibus
mē calcāre incēpērunt. Itaque in angulum
stabulī, nē calcibus eōrum laederer, mē contulī;
ubi, ō mē beātum! corōnam ē rosīs textam,
quae dē stabulī tēctō pendēbat, aspexī. Extēntīs
statim priōribus pedibus, nec nōn labrīs
porrēctīs, summīs vīribus īnsurgō corōnam
appetendī causā. Sed, ō mē miserum! servus
quī stabulum cūrābat, valdē indīgnātus fūstem
ē fasce līgnōrum extrāxit, quō tergum meum
tundere incēpit. Tantā vī ūsus est ille, ut nōn
facere possem quīn ā cōnātū dēsisterem.
V
Mediā nocte, valvīs patefactīs, latrōnum
turba māgnō impetū stabulum invādit.
Gladiōs et facēs, quibus noctem illūminārent,
omnēs ferēbant; quī, cum stabulō nihil inesse
invēnissent, horreum frūmentō refertum claustrīsque
validīs pāctum aggrēssī, valvās secūribus
effrēgērunt. Quibus patefactīs, tōtās opēs
rapere incēpērunt; sed sarcinās portāre nōn
poterant omnēs. Hī igitur quid facerent diū
dēlīberābant. Tandem ūnus ex eīs stabulum
iterum ingrēssus et mē et asinum et equum
meum, quōs graviōribus sarcinīs onerārent,
ēdūxit. Quibus factīs, omnēs nōs per āvia
montium abdūxērunt.