III

Ancilla autem, cum mē asinum esse factum

vīdisset, faciem suam manibus percutere incēpit,

et clāmāns, "Ō mē miserrimam," inquit,

"occīsa sum! Fēstīnātiō mea mē fefellit,

cistārumque similitūdō mē dēcēpit. Sed

simplex est remedium. Oportet tē rosam edere,

statimque in fōrmam hūmānam redībis. Prīmō

dīlūculō remedium tibi dabō." Equidem vērō,

quamquam asinī fōrmam gerēbam, sēnsum

tamen hūmānum retinuī, et diū mēcum dēlīberābam

utrum calcibus meīs nēquissimam

fēminam necāre dēbērem necne. Hōc tamen,

nē remedium omnīnō āmītterem, facere nōluī.

Itaque ad stabulum mē contulī, ubi equum

meum aliumque invēnī asinum.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 22 / 124 题