II

Quō vīsō, ego ancillam ōrāvī ut aliquantulum

hūius unguentī mihi quoque daret. Itaque

ancilla cubiculum intrāvit, cistamque ablātam

mihi dedit. Avidē manūs meās in cistam

immersī, et omnia corporis membra unguentō

perfricuī. Deinde brāchia lībrāre incēpī; nūllae

tamen crēscēbant plūmae, sed capillus mihi in

sētās est mūtātus; cutis in corium dūrēscēbat;

digitī concrēscunt, manūs et pedēs fīunt

ungulae, dē corpore prōcēssit cauda! Faciem

ēnormem, nārēs hiantēs, labra pendula habuī,

et mē nōn avem esse percēpī sed asinum!

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 21 / 124 题