I
Ōlim apud sāgam quamdam, cuī nōmen erat
Pamphilē, manēbam, quia cōgnōscere volēbam
quid facere posset sāga. Ancilla igitur mē ad
dominae suae cubiculum perdūxit, ut per
iānuae rīmam spectārem. Sāga in cubiculō
erat. Prīmō omnia sua vestīmenta exuit;
deinde, cistā parvā apertā, unguentum extrāxit,
quō tōtum corpus suum oblinere incēpit;
multaque lucernam allocūta omnia membra
quatere coepit. Mox plūmae crēscere incipiēbant;
nāsus incurvus fīēbat, unguēs aduncī.
Pamphilē būbō est facta, atque ē fenestrā
ēvolāvit.