Cum ad forum pervēnissēmus, statim inter
sīcāriōs accūsātus sum. Praecō māgnā vōce
accūsātōrem vocāvit, quī, "Nōn necesse,"
inquit, "iūdicēs, est multa dīcere. Rem ipsam
nārrābō; namque ego, quippe quī nocturnīs
cūstōdiīs praefectus sim, hāc nocte platēās
cūstōdiendī causā circumībam, cum istum
crūdēlissimum iuvenem, mucrōne strīctō, cīvēs
invādentem offendī. Simul āc mē appropinquantem
cōnspexit, tergum dedit, nōn prius
tamen quam trēs virōs saevissimē trucīdāvit.
Sevēriter igitur, iūdicēs, caedem tam saevam,
tam inaudītam, in hunc scelestum, nefārium,
improbissimum vindicāte!" Deinde ut iūdicēs
misericordiā commōtī quam vehementissimē
in mē saevīrent, ōrāvit ut corpora necātōrum
hominum revēlārentur. Praetor igitur mihi
imperāvit ut corpora ipse meā manū revēlārem.
Corpora inter omnium rīsūs retēxī. Deōs
immortālēs! Quae fortūnae meae repentīna
mūtātiō! nam cadāvera illa iugulātōrum hominum
erant trēs ūtrēs ventō īnflātī multīsque
sectī forāminibus! Quibus vīsīs, intellēxī
nescioquem mē lūdibriō habuisse.