Deinde, admīrantibus omnibus, cadāver
assurgit āc profātur. "Quid, ōrō," inquit,
"mē post Lēthaea pōcula, iam Stygiīs
palūdibus innatantem ad vītam redūcis?
Dēsine iam, precor, dēsine, et mē in quiētem
remītte meam." Quae cum audīrent, cēterī
vērō timēbant; vātēs tamen dē cadāvere petiit
ut quōmodo mortuum esset omnibus nārrāret.
Cuī cadāver, "Noxiō," inquit, "pōculō exhaustō,
quod nūpta mea mihi dedit, statim
periī." Tunc uxor summā audāciā marītō suō
resistēns altercārī incēpit; aliī alia clāmābant,
hī pessimam fēminam adhūc vīventem cum
mortuō marītō sepeliendam; aliī mendāciīs
cadāveris fidem nōn habendam. Sed mox
nōn dubium erat quīn adulēscēns vēra nārrāvisset;
nam rūrsus, "Dabō," inquit, "dabō
vōbīs vēritātis documenta," et omnēs statim
quid esset āctūrus mīrābantur.