Postrīdiē corpus per forum, māgnā comitante
pompā, ut sepelīrētur ductum est. Subitō
tamen senex quīdam accurrit, quī clāmāns,
"Quirītēs," inquit, "cīvī interfectō succurrite,
extrēmumque facinus in nefāriam scelestamque
istam fēminam sevēriter vindicāte! Haec
enim (et viduam, cūius marītī corpus ego
cūstōdīveram, digitō dēmōnstrāvit) miserum
adulēscentem venēnō exstīnxit." Quae cum
fēmina negāvisset, senex vātem quemdam
adesse respondit, quī paulisper ab īnferīs
spīritum redūcere posset, quō modō nōs omnēs
vēra repertūrōs. Omnibus igitur flāgitantibus,
deōs precibus quibusdam vātēs dēfatīgāre
incēpit, herbulāsque alteram ob ōs, alteram
suprā pectus cadāveris, incantantis rītū, posuit.
Quibus factīs, pectus tumōre extollī, sanguis
per vēnās salūbrēs currere, corpus spīritū
implērī coepit.