XI

Cum omnēs exiissent, ego nūllō nisi cadāvere

comite in cubiculō sum inclūsus. Iamque

crepusculum aderat, et nox prōvecta, et nox

altior, deinde iam nox intempesta. Māgnō

terrōre affectus sum, cum repente sub iānuam

rēpsit mustēla. Simul āc mustēlam vīdī,

omnia quae senex mihi exposuerat in

memoriam revocāvī, et, mustēlam sāgam esse

ratus, eī quōminus cadāverī cūstōdiendō

appropinquāret obstitī. Nūllō modō mē

fallere poterat mustēla. At ego operam dedī

ut eam ē cubiculō agerem; id quod tandem

perfēcī. Deinde cūrā solūtus, quippe quī

sāgam tam facile vīcissem, somnō resistere nōn

iam potuī. Obdormiēbam igitur, sed subitō

experrēctus nimiōque pavōre perterritus,

cadāver īnspexī. Ō mē beātum! integrum

erat, et mihi grātulātus sum quod omnia adeō

prōsperē ēvēnerant.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 13 / 124 题