VIIII

Tribus post diēbus per forum prōgrēssus

prōcērum quemdam senem animadvertī, quī

clārā vōce num quis mortuum cūstōdīre vellet

rogābat. Quae cum audīvissem, ad praetereuntem

quemdam versus, "Quid hōc," inquam,

"audiō? Solentne mortuī hīc aufugere?"

"Tacē," respondit ille, "nam iuvenis et

peregrīnus es. Num īgnōrās tē in Thessaliā

esse, ubi ōra mortuōrum sāgae passim rōdunt,

ut sanguinem hūmānum magicīs suīs artibus

subministrent?" Quibus audītīs, eum rogāvī

quid ut corpora cūstōdīrentur esset faciendum.

"Tōtam noctem," respondit, "vigilandum est,

oculīs semper in cadāver intentīs; nam sāgae,

corpore in quodvīs animal conversō, cadāverī

appropinquāre possunt. Quō modō omnēs

dēcipiunt; namque et avēs et canēs et mūrēs,

īmmō vērō etiam muscae, fīunt. Sed, nisi māne

integrum inventum erit corpus, cūstōdī necesse

erit partem āmīssam dē suā faciē renovāre."

X

Simul atque haec audīvī ad senem versus,

"Clāmāre," inquam, "iam dēsine. Adest tibi

cūstōs parātus. Cedo praemium." Senex

igitur mē domum cūiusdam perdūxit, ubi

mihi dēmōnstrāvit mātrōnam flēbilem, fūscā

veste contēctam, quae mē ōrāvit ut quam

dīligentissimē corpus marītī suī cūstōdīrem.

Deinde in aliud cubiculum mē indūxit, ubi

cadāver splendidīs linteīs coopertum vīdī.

Septem deinde tēstibus intrōductīs, vidua

corpus revēlāvit, et singula dēmōnstrāns,

"Ecce," inquit, "nāsus integer, incolumēs

oculī, salvae aurēs, labra illībāta, mentum

solidum." Quō dictō, iam exīre incipiēbat;

sed ego eam ōrāvī ut omnia quae mihi ūsuī

essent adhibēret; cuī quae vellem rogantī,

"Lucernam," inquam, "et māgnam oleī cōpiam

velim dēs." Itaque ancillae cuīdam imperāvit

ut haec mihi daret. Quibus adhibitīs, omnēs

statim exiērunt.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 12 / 124 题