Quae cum rogāvissem, caupōna mihi respondit
Milōnem locuplētem vērō, avāritiae
tamen extrēmae esse, quī ūsūrae nōmine
pecūniam aliīs perscrīberet. Dēmōnstrāvit
praetereā ubi habitāret. Illīc statim mē contulī,
et iānuam claustrīs pāctam pulsāre incēpī.
Tandem mulier quaedam ēgrēssa, "Heus tū,"
inquit, "quī tam fortiter forēs verberāstī, num
mūtuārī cupis?" Cum mē lītterās ab amīcō
quōdam portāre respondissem, ut intrārem
ōrāvit. Domum igitur ingrēssus Milōnem
grabātulō exiguō accumbentem et cenāre incipientem
invēnī; quī, vacuā mihi appositā
mēnsā, "Ēn," inquit, "hospitium." Nihil
cibī aderat; sed mē cēnāre simulāvī. Haud
ita multō post hospitem meum, ut ita eum
nōminem, ut mihi cubitum īre licēret ōrāvī.