Sōcratēs igitur, ut sitim exstingueret, ad
flūmen sē contulit. Sed vix satis extrēmīs
labrīs summam attigit aquam, cum in iugulō
ēius volnus in profundum dehīscit, et spongia,
quam sāgae imposuerant, repente dēvolvitur!
Ego, quamquam māgnō terrōre affectus eram,
eī succurrī, nam corpus ēius exanimātum in
flūmen paene cecidit. Alterō tamen pede
retentō, vix et aegrē ad superiōrem rīpam eum
adtrāxī. Quibus factīs, cadāver rīte dēflētum
in arēnā sepelīvī. Ipse trepidus et terrōre
affectus per remōtās et āviās sōlitūdinēs, quasi
sceleris mihi cōnscius, aufūgī. Cum pauca
mīlia passuum prōgrēssus essem, aliam intrāvī
tabernam, ubi dē caupōnā quaesīvī num Milōnem
quemdam nōvisset.