IIII

Quibus audītīs, sāgās intellēxī nōn misericordiā

commōtās mihi pepercisse, sed ob

saevitiam crucī mē reservāsse. In cubiculum

igitur reversus, diū mēcum dēlīberābam quō

modō mortem mihi possem cōnscīscere. Sed

cum nūllum aliud tēlum mortiferum Fortūna

quam grabātulum sōlum mihi subministrāret,

restim, quā intextus erat grabātulus, expedīre

aggredior. Deinde, alterā parte suprā tīgnum,

quod ē mūrō ēminēbat, iniectā, alterā in

nōdum coāctā, grabātulum ascendō, et caput

in laqueum īnserō. Sed dum grabātulum,

quō sustinēbar, pede alterō repellō, repente

vetus āc putris ille fūnis dīrumpitur, et

Sōcratem, quī iūxtā iacēbat, ego dē altō

recidēns tōtō corpore obruō, ambōque nōs

in terram dēvolvimur. Ad haec, cāsū meō

experrēctus, Sōcratēs exsurgit.

V

Posterō diē māne ē dēversōriō proficīscimur.

At ego iugulum Sōcratis, quā parte gladium

dīmersum vīderam, cūriōsē spectābam; nec

dubitāre poteram quīn vēsānus fuissem.

Namque integrum et incolumem Sōcratem

vīdī. Sed somnium meum eī nārrāre incēpī.

Ad haec ille arrīdēns respondit sē quoque

per somnium sibi iugulārī vīsum esse. Mox

aliquid cibī edere volēbat; cuī ego, pānem et

cāseum ē saccō dēprōmēns, "Ecce," inquam,

"parātum tibi adest ientāculum; iūxtā platanum

istam cōnsīdāmus." Sed dum edimus,

maciē et pallōre Sōcratem affectum esse vīdī.

Nihil tamen dīxī; at Sōcratēs, cum māiōrem

cāseī partem avidē dēvorāvisset, sitīre coeperat.

Itaque eī imperāvī ut dē fluviō, quī haud ita

longē fluēbat, biberet.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 8 / 124 题