plerasque tamen probabile est olim fuisse pronunciatas, & paulatim vsu
quodam veluti attritas, vt ex eo liquet quòd vix vlla est Galliæ
prouincia cuius dialecto nonnullæ literæ non sileant, quæ in aliis
efferuntur. Quiescentes autem istæ in nonnullis vocibus idcirco
retinentur, vt discrimen aliquod constituatur inter voces alioquin
similiter prorsus enunciatas, vt quum scribimus *fust*, esset: vt
distinguatur à *fut*, fuit: itidémque *fist*, faceret: vt discernatur à
*fit* fecit, in quibus tamen vtrisque eadem prorsus auditur
pronunciatio, eo excepto quòd in *fust* & *fist* auditur tonus
circumflexus: aliorum verò duorum puta *fut* & *fit*, breuis est
pronunciatio: quod discrimen typographi imperiti non obseruant.
Subseruiunt etiam litteræ quiescentes indicandæ etymologiæ, vt quum
scribimus *pètits*, inserta litera *t*, quod tamen quiescit: nempe vt
sciamus hunc numerum pluralem non deduci à nominatiuo *peti*, sicut
dicimus *ami* num. singulari, & numero plur. *amis*: sed à nominatiuo
*pètit*: & vt moneamur foemininum adiectiuum non esse *pètie*, sicut à
masculino *ami* deducitur foemininum *amie*: sed *pètite*. Verùm vt hæc
ratio in nonnullis dictionibus valeat, sítque diligenter obseruanda, non
tamen consequitur tantam esse habendam etymologiæ rationem, vt necesse
sit temere quasuis literas ad illam declarandam requiri: vt interim non
dissimulem plus hîc sæpe valuisse infelicissimam seculorum barbariem
quàm rationem. Itaque fatendum est multas hodie in Gallico scribendo
sermone literas quiescentes scribi, quas omitti præstiterit, si modò
posset istud ab imperitis, quorum longè maximus est numerus, impetrari.
Dicemus autem priore loco de quiescentibus vocalibus.
De *A*, quiescente.
*A* si occurrat geminatum, prius quiescit, quod in paucissimis vocabulis
euenit, vt *baailler*, oscitare, vt distinguatur à *bailler*, tradere.
Item in hac voce *aage*, ætas, quàm nonnulli scribunt *eage*, & videntur
Galli veteres hac in re imitati veteres Romanos, quos ait Fabius,
consueuisse productas vocales scribere geminas, sicut etiam Græcorum /ê/
duo epsila, & /ô/ duplex /o/ refert. Voces autem istæ Isaac, Aaron,
Baal, vt Hebræa sunt, sic etiam integro suo duplicis vocali sono
Hebraico pronunciari debent.
II. Quiescit coniunctum cum *o*, vt nonnulli scribunt *saoul*, satur,
quum pronunciemus *soul*, immò etiam *sou*, quiescente litera *l*. Sic
quoque scribitur *paoure*, pro quo pronunciamus *povré*, digammate
videlicet Æolico, cuius characteris neglectus vsus Francicæ linguæ
scripturam multis literis alioqui minimè necessariis onerarunt.
III. Quiescit coeunte vocali *i* & *u*, ad constituendam syllabam
eandem, vt *pain*, panis: *ainsi*, ita: *sainct*, sanctus: in quibus *a*
non auditur. Campanorum verò istud est proprium, quòd in his vocabulis
pronuntiant diphthongum *ai*, id est *è*, quod apertum vocauimus: vt
*pèn, mèn*, pro quo Itali per *a, pan*, & *man*. Sed si *n* sese
adiungat sequenti vocali, tunc diphthongus *ai* tota pronunciatur. Sic
dicimus in adiectiuo masculino *vain*, quasi scriptum sit *vin, a*
vocali vel prorsus quiescente, vel exiliter admodum sonante: at in
foeminino dicimus *vaine*: & similiter *serain*, serenus quiescente *a*,
in foeminino verò *seraine*, serena: sic *sain*, sanus: in foem:
*saine*, sana.
De *E*.
*E* quiescit similiter in diphthongo *ei*, sequente *n*, in eadem
syllaba, vt *plein*, plenus, quasi scriptum sit *plin*: contrà verò in
foem. exteritur *i*. Pronunciamus enim & scribimus, *plene*.
II. Superflua est hæc litera meritò, si ratio vsui dominaretur,
expungenda in quibusdam vocabulis vt *sein*, sinus: *peindre*, pingere:
*ceindre*, cingere: *veincre*, vincere: *feindre*, fingere. Docente
etymo temere & per abusum litera *e* in hæc vocabula irrepsisse.
III. Quiescit sequente *a*, vel *o*, post *g*, vt *mangea*, manducauit:
*gagea*, pignus deposuit: *flageol*, calamus agrestis: in quibus vocibus
scribitur *e*, non vt proferatur, sed vt ostendat *g* in illis non
retinere natiuum suum sonum, ante *a*, & *o*, sed pronunciandum esse vt
*j*, consonantem.
IIII. Quiescit præcedente *c*, & sequente *o*, vel *a*, vt *commançea*,
incoepit: vel *o*, vt *commanceons* incipiamus, vbi rursus scribitur
*e*, vt significet literam *c*, non retinere suum natiuum sonum ante
*a*, & *o*, in illis dictionibus, quasi scriptum esset *commenka,
commenkons*, sed pronunciari per duplex *s*, sicuti diximus in *s*,
litera, vt si scriptum sit *commanssa*, & *commanssons*.
V. Quiescit sæpe in diphthongo *eu*, in qua auditur tantum *u*. Huius
rei exemplum habemus duplex in hac voce *heureux*, in cuius priore
syllaba Galli rectè pronunciantes, omittunt literam *e*, quasi scriptum
sit *hureux*: in posteriore verò totam diphthongum sonant, quamuis hæc
vox oriatur à monosyllaba dictione *heur*, in qua diphthongo *eu* tota
auditur. Locum autem habet hæc regula sine exceptione in participiis
omnibus passiuis hac diphthongo terminatis, vt *eu*, habitum: *sceu*,
scitum: *receu*, receptum: *veu*, visum, & similibus, quasi scriptum
sit, *u, su, ressu, vu*, vitiosè totam in his diphthongum efferentibus
Aureliis, & Carnutibus, atque adeò Normanis.
De *I*.
*I* quiescit ante duplex *l*, quod molle vocauimus, præcedente vel *a*,
vt *caille*, coturnix: vel *e*, vt *oreille*, auris: vel diphthongo
*eu*, vt *feuille* folium: (sic enim scribendum arbitror hanc vocem &
alias similes, non vt vulgo solent, *fueille, vueille*,) vel *ou*, vt
*mouiller*. Non quiescit autem etiam ante duplex *ll* molle quando finit
præcedentem syllabam, vt *bille, fille, famille, chenille, piller*, cum
deriuatis.
De *O*.
Hæc vocalis quiescit in diphthongo *ao*, vt *paon*, pauo, *faon*,
foetus. Est enim Gallis molestissimus concursus vocalium *o* & *a*,
etiam extra diphthongum, & interposito *n*, vt *on a dit*, quod
pronunciamus quasi daghessata *n*, Hebræorum more scribatur *on na dit*.
Bituricensium certè mos in hoc sono efferendo per simplex *n*,
molestissimus est Francorum purè loquentium auribus. Sed & quum præcedit
*a* finiens dictionem, si sequens dictio incipiat ab *o*, interponitur
*t*, quamuis non scribatur. Scribunt enim Galli *dira-on*, dicetúrne: &
*ira on*, ibitúrne: pronunciant autem *dirat-on: irat-on*, nisi malimus
dicere *dira-lon, ira-lon*. Sed de hoc dicemus in litera *t*.
Item quiescit in triphthongo *oeu*, vt *oeuure*, opus: *boeuf*, bos:
*oeuf*, ouum, quæ pronuntiantur vt si scriptum esset *euvre, beuf, euf*,
in quibus certè scribendis vocibus *o*, prætermitti potuit, vt suo loco
diximus.
De *V*.
*V* vocalis quiescit post *g* sequente *e*, vt *langue*, lingua: vel
diphthongo *eu*, vt *gueule*, gula: vel *i*, vt *languir*, languere:
idcirco tantum adscriptam, vt significetur *g*, quod ante *e*, & *i*,
pronunciari solet vt *i*, consonans, natiuum suum sonum in illis vocibus
retinere.
Item quiescit post *c*, sequente *eu*, vt *cueur*, cor: quomodo etiam
scribunt *cueuillir*, & *recueul*, sic pronunciato, acsi per *k*,
scriberetur *keur, keuillir, rekeul*.
Item quiescit post *q*, quæcunque vocalis sequatur, nempe vel *a* vt
*Quand*, vel *e*, vt *que*: vel *i*, vt *qui*.
Postremò quiescit in quibusdam temporibus verbi Habeo, nempe in futuro
modi indicandi, & imperfecto modi subiunctiui. Nam hæc tempora incipiunt
à vocali *a* & *u* consonante, quæ consonans *v* paulatim est extrita,
ac proinde perperam à nonnullis pro *u* vocali accipitur, ad
constituendam dipht. *au*. Itaque sic quidem scribitur futurum
*i'aurai*, habebo: *tu auras*, habebis: *il aura*, habebit: *nous
aurons*, habebimus: *vous aurez*, habebitis: *ils auront*, habebunt:
imperfectum verò subiunctiui *i'auroi*, haberem: *tu aurois*, haberes:
*il auroit*, haberet: *nous aurions*, haberemus: *vous auriez*,
haberetis: *ils auroient*, haberent, quæ omnia extrita, vt vsus
obtinuit, consonante *v*, pronuntianda sunt per simplex *a*, ac si
scriptum esset, *arai, aras, ara*, non autem per diphthongum *au*. Nam
*v* esse in his vocibus consonantem siue digamma, non autem vocalem,
ostendit infinitus modus *avoir*, habere, & analogia. Mutatur enim *b*
in *v* digamma, non in *u* vocalem: ac proinde dubium non est veteres
Gallos pronuntiasse *i'auroi*, & cæteras personas, per *v* consonantem
*i'avrai*, & *iavroi*. Sicut Itali pronuntiant hauero, & hauerei.
De consonantibus quiescentibus.
Regulæ generales duæ.
I. Nulla consonans quiescit inchoans syllabam, præter *g*, ante *n*,
molle, sicut in *h*, dicemus, & *s* in plurimis vocibus, sicut suo loco
declarabimus.
II. Quoties scribitur duplex consonans, prior quiescit, exceptis *cc:
mm: nn: rr*: quarum neutra quiescit, sed prior syllabam præcedentem
terminat, posterior verò syllabam inchoat: vt *acces*, accessus:
*homme*, homo: *bonne*, bona: *guerre*, bellum. Duplex enim *ll* non
pronunciatur vt duplex: sed vel vt simplex, vt *femelle*, foemina:
*belle*, bella: vel molli illo sono, de quo sæpissimè iam à nobis dictum
est. Itidémque duplex *s*, non pronunciatur vt duplex, sed vt simplex
natiuo suo sono, vt *chausse*, caliga. Seruanda autem est in primis hæc
regula in adiectiuis pluralibus, in quibus formatiua litera numeri sing.
seruata, asperiorem redderet pronunciationem, vt *cs*, in *secs*, à
singulari *sec*: *fs*, in *griefs*, à *grief*: *ls*, in *tels*, à *tel*:
*ps*, in *seps*, à *sep*: *ts*, in *petits*, à *petit*: in quibus
omnibus aut prior consonans quiescit, aut ita molliter pronuntiatur, vt
vix sentiatur.
De *B*.
*B* nullam Gallicam dictionem claudit, vt neque Græcam neque Latinam,
excepta vnica Latina propositione AB, quæ est à Græcorum /apo/ deducta:
vt Græca rursus ab Hebræa voce AB, quæ originem notat. Sed Hebræas
duntaxat aliquot voces finiens, vt Iacob, Nadab. Finiens autem syllabam
intra ipsam dictionem, nunquam scribitur nisi vel ante *s* simplex, vt
*absent*, absens: *obseques*, exequiæ, & tunc non quiescit: vel ante
*sc* & tunc pronuntiatur quidem, sed ita vt eius literæ siccitas
mitigetur, quantum fieri potest, vt *obscur*, obscurus, cum deriuatis:
perinde penè ac si scriptum sit *oscur*. Vel antè *st*, & tunc vel
quiescit prorsus, vt in his vocibus *obstiné*, obstinatus: &
*obstination*, obstinatio: quæ pronuntiamus *ostiné, ostination*: vel
quantum fieri potest lenitur, vt *abstenir*, abstinere, *abstinencé*,
abstinentia: vel antè *j* consonantem, vt *object*, obiectum, & tunc
pleno suo sono effertur. Ante digamma verò aliquantulum lenitur vt in
*obuier*, occurrere: sic ferè efferendo vt si scriberetur *ovier*. Inde
hemistichion illud Gallico-latinum, _Omnia malo vie_, *on i a mal
obuié*. Postremò quiescit in propositione *soubs*, & *dessoubs*, quæ
pronuntiantur *sous* & *dessous*.
De *C*.
*C* quiescit antè q vt *acquerir, acquest, acquiter*, & similia, in
quibus & si propter etymon scribitur, potuit tamen optima ratione
prætermitti. Item ante *t* proximè sequens in fine dictionis, vt *ject*,
iactus: *object*, obiectum: *faict*, factum: quæ perinde pronunciantur
ac si scriptum esset, *jet, objet, fait*, &c. Sic etiam scribuntur &
pronunciantur participia passiua, vt *dict*, dictum: *faict*, factum:
nempe vt distinguantur à tertiis personis singularibus *dit*, dicit:
*fait*, facit. Intra dictionem autem hæc syllaba *ct*, integra
pronunciatur vt *acté*, actus: *action*, actio: *actif*, actiuus:
*affèction*, affectio: *detracteur* detractor. Excipe *traicter*,
tractare, cum deriuatis: & *dicton*, dictum siue sententia iudicis, in
quibus *c* quiescit. Finiens autem dictionem hæc litera, quæcunque vel
vocalis vel consonans sequatur, integra pronunciatur, vt in his vocibus
*broc, froc, soc, sec, suc*, & similibus.
De *D*.
*D* quiescit in hac voce *pied*, quamuis à Picardis exprimatur quasi per
*t*, scribatur: vnde *pieton*, pedester: Item quiescit *d*, litera ante
*j*, consonantem, vt *adjuger*, adiudicare: *adjurer*, adigere
iureiurando: *adjourner*, diem dicere: *adjouster*, addere, &c. cum
deriuatis. Item ante *m*, vt *admonester*, cum deriuatis. Excipe
*admirer*, admirari, cum deriuatis. Item ante *v*, consonantem, vt
*adviser*, deliberare: *advis*, sententia. Finiens autem dictionem
quiescit quæcunque consonans sequatur, vt ante *b*, vt *quand bon temps
viendra*: & ante *c*, vt *quand cela se fèra*: ante *f*, vt *quand
faudra le monde*, sic pronunciantis ac si scriptum esset, *quan bon
temps: quan cela: quan faudra*: quod in cæteris consonantibus sine
exceptione seruatur.
De *F*.
Diximus antea hanc literam apud Gallos idem valere atque /PH/ Græcorum,
& PH, Latinorum. Ideo in Gallicis dictionibus quæ desinunt propriè in
Digamma Æolicum, id est *v*, consonantem, scribitur hæc litera vt
pronuntianda, vt *bref*, breuis: *gref*, grauis: *nef*, nauis. Sed in
foemininis quæ ab illis masculinis adiectiuis formantur restituitur
Digamma, vt *breve, greve*: Sic etiam à *vif*, viuus, deducitur foemin.
*vive*, & à *naif*, natiuus, formatur foem. *naive*. Vsus autem
obtinuit, vt in quibusdam eiusmodi vocabulis *s*, seruetur cum ipso
Digammate. Scribunt enim vulgo non pauci *brefue, grefue*, ne videlicet
hæ voces per diphthongum *eu* pronuncientur, nempe *greu,e: breu,e*. Sed
omnino vitiosa est hæc scriptura, cui vitio mederetur restitutus vetus
ille character Digammatis Gallici, nempe *v*, tam initio dictionum, quàm
intra ipsas dictiones, vt *vive, naïve, grevé, brevé, neuve*.
De *G*.
*G* quiescit ante *n* molle vt *gagner*, lucrari. Vsus tamen obtinuit,
vt excipiantur quædam, vt *signe*, signum, cum deriuatis: vt *signer*
signare: *resigner*, resignare: *regne*, regnum: & *regner*, regnare: in
quibus *g*, quiescit, & *n*, natiuo suo sono, & non illo molli effertur,
quasi scriptum sit *siné: siner: resiner: rèné: rener*. Quod autem
nonnulli imperiti hanc literam scribunt in his vocibus *vng*, vnus:
*tesmoing*, testis: *soing*, cura: *besoing*, opus: vitiosè scribitur.
Nam quòd in deriuatis *tesmoigner*, testari: *soigner*, curam habere:
*besongner*, laborare: adscribitur *g*, id fit propter *n* molle, ac
proinde in illis thematibus nullus est ei locus. Imò etiam non debuit
etymologia efficere vt scribatur *cognoistre* & *cognoissance*, vt alibi
diximus. Scribitur autem meritò & quiescit in voce *hareng*, pro halece,
à quo deriuatur *harengere*, & *harengerie*.
De *H*.
Aspirationis nota in vocibus Græcis & Latinis aspiratis, & in Francicam
linguam traductis, scribitur quidem sed quiescit. Vt *habiter*,
habitare, cum deriuatis: *habit*, habitus, pro veste, cum deriuatis:
*habitude*, consuetudo: *habituer*, consuefacere: *halene*, halitus:
*halener*, afflare: *heresie*, hæresis, cum deriuatis: *Hebrieu*,
Hebræus, cum deriuatis: *Hercules*: *Helas*, heu: *Helene*: *Helicon*:
*Heleboré*: *heur*, sors prospera: *heureux*, foelix: *heure*, hora:
*heriter*, consequi hæreditatem, cum deriuatis: *Herodes*: *Hilaire,
histoire, hoir*, hæres cum deriuatis: *homme*, homo, cum deriuatis:
*honneur*, honor, cum deriuatis: *horologe*, cum deriuatis: *horoscope*:
*horreur*, horror, cum deriuatis: *enhorter*, cum deriuatis: *hoste*,
hospes: *Hospital*, Nosodochium, cum deriuatis: *humble*, humilis, cum
deriuatis: *humeur*, humor, cum deriuatis: *hiuer*, hyems: *hydromel*:
*hydropisie*, &c. quæ omnes voces partim à Latinis, partim à Græcis
vocibus aspiratis oriuntur, in quibus tamen aspiratio quiescit.
Excipiuntur autem ab hac regula *haché*, à Latina voce hasta: Item
*hareng*, à voce hales cum deriuatis. Item *Hector* & *Henri*. Item
*harpe*, à Græca voce /harpê/. Similiter etiam aspiratio quiescit in his
dictionibus, *huis*, ostium cum deriuatis: *huile*, oleum cum deriuatis:
*huict*, octo: *huistre*, ostrea: sed aliam ob causam nempe quoniam
alioqui legi sic possent hæ dictiones, quasi *v*, esset digamma non
vocalis, nempe pro *huis, vis*: sic etiam pro *huile, vile*, &c. Contrà
verò in vernaculis Gallicis scribitur simul & pronunciatur aspiratio, vt
in illis quæ à Latinis non aspiratis deducuntur. Sic ab altus deducuntur
Gallicæ voces aspiratæ *hault, haultain, haultesse, haulteur,
haultement, hausser*. Hæc autem vocabula vernacula Gallica obseruaui in
quibus aspiratio & scribitur & auditur: *halier*, vepretum: *hair*,
odisse, cum deriuatis: *hait*, animi inclinatio, gratum aliquid habens:
vnde compositum *souhait*, & *souhaiter*: item, *halbarde, hasle,
hasler, haleter*, crebrum anhelitum ducere: *hameau, hameçon, hanche,
hanter, hantise, hacqueboute, haquenee, hardi, hardiesse, harnieux,
honte, hotee, hober, harier, hazard, hibou, huer, hucher, huche, honte,
hocher, hochepot, hacquet, hocquet, hocqueter, haster, haste, hastif*:
*hauet*, fuscina: *haure*, nauale: *haye*, sepes: *heaume*, galea:
*houe*, ligo: *houer*, fodere: *humer*, sorbere. Quiescit autem post *c*
sequente *r*, vt *Iesus Christ, Chrestien, Chrestienté, Sepulchre*. Item
in *Iehan*, & *Iohan*, à Iohane.
De *L l l l*.
*L* quiescit post diphthongum *eu* sequente *x*, vt *mieulx, ceulx*: &
sequente *t*, vt *peult*. Item post diphthongum, *au*, sequente *t*, vt
*aultre*, alius: *espeaultre*, spelta: in quibus dictionibus
interseritur ne *u*, pro *n* legatur. Item quiescit in dictione *sould*,
pro solido siue asse, quod pronunciatur à Picardis acsi scriberetur
*sout*. Item in dictione *saoul*, satur, quam pronunciamus *sou*.
Additur autem *l* quamuis non pronuncietur, propter deriuata, vt
*saouler*. Item in his duabus dictionibus *fol*, & *col*, quas
pronunciamus per *ou*, diphthongum *fou* & *cou*. Sed finiens dictionem
hæc litera, quæcunque consonans sequentem vocem inchoet, sonum suum
seruat.
De *M*.
*M* nunquam quiescit, sed vt suo loco diximus, finiens syllabam vel
dictionem, non aliter pronunciatur quàm *m*, illo de quo diximus sono
imperfecto.
De *N*.
*N* quiescit in tertiis personis verborum desinentibus in *e*,
foemininum cum *nt*, vt *aimènt, aimerènt, aimeroiènt, aimassènt*.
De *P*.
*P* quiescit in his duabus dictionibus *temps* & *compte*, computum, vt
differat à *conte*, comes. Item in *sept*, septem: & *loup*, lupus: &
eius plurali *loups*, lupi: quas voces pronunciamus *lou* & *lous*.
Contrà non quiescit in *coup*, ictus: & *sep*, vitis: singularibus.
Verùm in earundem vocum plur. nempe *coups*, & *seps*, quiescit, quas
dictiones pronunciamus *cous* & *ses*. Cæterùm scribi etiam consueuit à
nonnullis, inter *e*, & *v*, consonantem ne confundantur cum *eu*
diphthongo: vt *ensepvelir*, sepelire, pro *ensevelir*, in quibus
vocibus si scribatur, quiescet: verùm præstiterit expungi vt
superuacaneum: sicut in hac voce *escripre*, scribere, vt ineptè aliqui
olim scribebant.
De *Q* & *R*.
Hæ literæ nunquam quiescunt.
De *S*.
Hæc litera finiens dictionem, quæcunque consonans proximè sequentem
dictionem incipiat, quiescit, vt ante *b, lès bons hommès*: ante *c, lès
cas*: ante *d, lès damès*: ante *g, lès gens*: ante *l, lès lunès*: ante
*m, lès mechants*: ante *n, lès nouuèllès*: ante *p, lès partiès*: ante
*q, lès questions*: ante *r, les rois*: ante *t, lès tèstès*: ante *v*,
consonantem *lès vieillès*: in quibus omnibus in hac dictione *lès, s*
litera quiescit. Intra ipsam autem dictionem nunquam iungitur hæc litera
cum *b*, vel *d*, vel *f*, vel *g*, vel *l*, vel *r*, vel *v*,
consonante. Supersunt autem *sl, sm, sn, sp, sq*, & *st*, quas literas
antecedens interdum quiescit, interdum pronuntiatur, quod vsu potius
discitur quàm vlla regula. Possumus tamen aliquid de his quoque syllabis
tradere, sed ita intelligendum vt exceptiones ab vsu petantur.
Ergo *s* in *sc* quiescit, vt *escu, sçauoir*, vt nonnulli scribunt. Nec
enim desunt qui *s* omittant. Sic etiam pronuntiamus *sciencé, s*
quiescente.
In *sm* etiam quiescit, vt *blèsme, quarèsme, blasme*: in quibus videtur
*s* scribi ad producendam duntaxat syllabam, ídque non paruo abusu, quum
literæ non sint inuentæ vt pronuntiationis quantitatem significent. Sic
pronuntiamus correptè *creme* pro cremore lactis: pro chrismate verò
longa penultima scribimus *crèsme*.
In *sn* itidem quiescit, vt *chèsne*, quercus. Sic nonnulli scribunt
*Rosne* pro Rhodono. Veteres scribebant, & integrè sonabant *isnèl*,
velox.
In *sp* plerunque non quiescit, vt *esperer, esperance, esprit, especé,
respirer*: imò nunquam quiescit dictionem inchoans, vt *specialement
spirituel*. Dicimus tamen *s* quiescente, *espee, espèron, escrire*, cum
deriuatis: *espouser*, vxorem ducere, cum deriuatis: *respondre*,
respondere, cum deriuatis, quæ ipso vsu discuntur.
In *sq* aut semper aut certè plerunque pronuntiatur, vt *jusques,
morisque*, præcedente *i* vel *v* vocalib. Præcedente verò *e* quiescit,
vt *euèsque*.
In *st*, præcedente *a* quiescit: aut semper aut plerunque, vt *gaster*,
vastare, *gasteau*, libum: *rasteau*, rastrum: *paste, paticier,
empaster, bast*, clitellæ asini, *bastir*, ædificare (vnde vox
Prouincialium *bastide*, expressa litera *s*) *baston*, vnde vocabulum
Italico Gallicum *bastonade*, in qua *s* sonat.
Præcedente vero dipht. *ai* quiescit, vt *maistre, paistre*. Sed tamen
dicimus *pasteur, s* expresso, pro quo in Aluernia dicunt, *s*
quiescente, *pastre*. Sic quiescit in *pastoureau*, & in *pastorelle*
auditur. Præcedente *e s* quiescit, vt *èstre, esté, bèste, fèste,
arrèste*, spina piscis, *arrèster, prèste, apprèster, tèste*. Excipe
*gèste, pèste, rèste, molèste*.
Præcedente *i* pronuntiatur, vt *miste*, homo elegans, lautus,
concinnus, *mistere, mistion, histoire, Legiste, Sophiste*, & similia.
Excipe *ils* pronomen plurale, in quo semper quiescit, siue sequatur
vocalis seu consonans, vt *ils ont droit, ils disènt*, quæ sic
efferuntur ac si scriptum esset *il on dit*, & *i disènt*, etiam *l*
quiescente. Excipe itidem *giste*, quod dicitur propriè de loco vbi
iacet lepus seu cubile leporis. Item excipiuntur omnes secundæ personæ
plurales præteriti perfecti simplicis, desinentis in *istès*, vt
*fistès, ouistès*, & similia.
Præcedente *o* quiescit, vt *oster, hoste, coste, nostre, vostre*.
Excipe *poste, poster, postillon, ostade*, quæ est species texturæ. Item
quiescit præcedente *ou*, vt *couster, crouste, gouster*.
Præcedente *u* pronuntiatur, vt *iuste, iustice, iustifier, rustre*, quæ
vox est vetus Gallica, & significat hominem temerè ruentem, vagum &
temerarium.
De *T*.
Hæc litera finiens dictionem, à quacunque consonante incipiat sequens
dictio, semper quiescit. Sed videndum imprimis vt si sequens dictio
incipiat à vocali, hæc litera præcedentem finiens cum illa vocali
coniungatur, quasi ad illam dictionem sequentem pertinens, vt *ils sont
à moi*, quod pronuntiandum est quasi scriptum sit *i son ta moi*. Sed in
copula *et* sicut alibi diximus, *t* semper quiescit, siue consonans
siue vocalis sequatur.
De Francicæ linguæ accentibus.