Latinorum Zetæ, dictiones aliquas peregrinas inchoat vt *zephire,
zacinthe*. Vsus etiam obtinuit necessitate quadam vt in nomine numerali
*vnze*, scribatur, quia si *s* scriberetur, tum integro sibilo
pronuntiaretur *vnsse*, nempe *s* inter consonantem præcedentem &
vocalem sequentem deprehensa, sicuti in sigmate diximus. At vsus postea,
non eadem ratio, effecit vt similiter scribatur, *douze, trezé,
quatorze, quinze, seze*, sicut etiam scribimus *ozeille*, oxalis.
Commodè verò mihi facere videntur qui personas secundas plurales
verborum, vt à pluralibus rectis nominum substantiuorum distinguantur,
hac litera finiunt in *[e]* clausum desinentes, vt *aimez, aimerez*.
De diphthongis Francicis.
Hactenus de simplicium literarum pronuntiatione disseruimus. Nunc de
syllabis quæ ex duabus vocalibus coalescentibus conficiuntur dicemus,
quas diphthongos, id est, geminisonas appellant. Sunt autem eæ in
duplici differentia. Nam in vnis neutra vocalis auditur, sed tertius
quidem sonus ex vtraque conflatus: in aliis verò vtraque profertur, sed
in vnicam syllabam coïens. Sunt autem nouem numero, nempe, *ai, au, ao,
ei, eu, oi, ou, ue, ui*.
*Ai*.
Hanc diphthongum maiores nostri, vt & Græci omnes, quibus nulla est
diphthongus ex *a* & *e* constituta, & veteres Latini sic efferebant vt
*a* & *i*, raptim tamen & vno vocis tractu prolatam, quomodo efferimus
interiectionem incitantis *hai, hai*, non dissyllabam, vt in participio
*hai*, exosus, sed vt monosyllabam sicut Picardi interiores hodie quoque
hanc vocem *aimer*, pronuntiant. Sicut autem posteriores Latini Aulai &
Pictai dissyllaba, quæ poetæ per /dialysin/ trissyllaba fecerunt,
mutarunt in Aulæ & Pictæ, ita etiam Franci, licet seruata vetere
scriptura, coeperunt hanc diphthongum per *ae* pronuntiare: sic tamen vt
in eius prolatione neque *a* neque *[e]* audiatur, sed mixtus ex hac
vtraque vocali tertius sonus, is videlicet quem *e* aperto attribuimus.
Quum enim vocalis *[e]* propriè penè coniunctis dentibus enuntietur,
(qui sonus est *[e]* quem clausum vocauimus) in hac diphthongo adiectum
*a* prohibet dentes occludi, & vicissim *e* vetat ne *a* claro illo &
sonoro suo proferatur. Exemplo sunt hæ voces, *parfaite* & *Prophete*,
quarum penultimæ non vno modo scribuntur, sed eodem penitus sono
enuntientur. Sic prior syllaba in *maistre* & media in *permettre*, non
sono sed sola quantitate differunt. Nam in illa quidem longa est per *s*
quiescens notata, ista verò breuis est, in qua prius *t* quiescit,
ostendens *e*, non esse clausum, sed apertum. Sed duo sunt præterea in
hac diphthongo notanda. Vnum, interdum per /dialysin/ esse
pronuntiandam: vt in verbo *hair*, odisse, dissyllabo, & aliquot huius
verbi personis, vt *haïsse*, odissem: *haissoie*, oderam: quum tamen in
themate dicamus *hai, hais, hait*, monosyllaba, & in nomine verbali
*haine*, dissyllabum: quæ vsu discuntur. Alterum, in hac diphthongo
nonnunquam *a* penitus quiescere, & solùm *i* audiri, sicut dicemus in
literarum quiescentium tractatu. Neque hîc mihi dissimulandum videtur
vulgi Parisiensium vitium, qui *faisant*, |--| participium pronuntiant
*fesant*, |u-| Spondæo in Iambum mutato. Denique & illud notandum est,
hanc diphthongum interdum scribi quidem, sed pronuntiatione cum
diphthongo *ei* confundi. Nam scribimus quidem *bain*, balneum: &
*gain*, lucrum: & *plain*, planus: quæ tamen sic efferimus vt si
scriptum esset *bein, guein, plein*: integra tamen in deriuatis
restituta diphthongo, vt *plaine*, plana: *baigner*, balneare, pro quo
tamen extrito *i* multi pronuntiant *bagner*. Sic etiam à voce *gain*
deducitur verbum *gaigner*, vt à Picardis adhuc hodie profertur. Purius
autem loquentes hodie, eliso *i* pronuntiant *gagner*. Idem contigit in
his vocibus *guairir*, & *guairison*, quas plerique extrito *i*
proferunt, *guarir* & *guarison*. Mihi tamen illa vetustior pronuntiatio
magis probatur.
*Au* & *ao*.
Hæc quoque diphthongus aliter pronuntiatur quàm scribatur: sic nimirum
vt vel parum vel nihil admodum differat ab *o* vocali, vt, *aux*, allia:
*paux*, pali: *vaux*, valles: quæ vix aliter mihi videntur sonare quàm
in *os*, ossa: *vos*, vestri: *propos*, propositum. Normanni verò sic
illa sonorè pronuntiant vt *a* & *o* audiatur, vt qui dicant *autant*,
perinde penè acsi scriptum esset *a, o, tant*: fiúntque fortasse antiqua
& vera huius diphthongi tum prolatio tum scriptura quæ in pauculis adhuc
dictionibus à nonnullis seruatur, nempe in *paon*, pauo: *faon*, foetus,
in quibus nunc *o* quiescit. Pronuntiamus enim *pan*, & *fan*. At in
verbo *faonner*, quod de ceruarum partu dicitur, mansit & scriptura &
pronuntiatio huius diphthongi integra. Sic veteres Franci scribebant &
pronuntiabant *paour*, pauor. At nunc sic quidem plerunque hæc dictio
scribitur, sed tamen effertur per *eu* diphthongum, acsi scriberemus
*peur*. In duobus autem istis vocabulis *paoure*, pauper, & *paovreté*,
paupertas, videtur *o* insertum ne quis pronuntiare *pou,ré*, &
*pou,rè,té*, per *ou*, diphthongum. Sed vitari facilius hoc potuit, si
vel vt maiores nostri vsurpato charactere *v* consonantis scriberetur,
*povre*, & *povreté*, vel per *au* diphthongum *pauvre* & *pauvreté*, vt
hodie nonnulli scribunt. Itaque vt ad diphthongum *au* reuertar, quum
initio scriberetur & efferretur per *ao*, quam prolationem Normanni
retinent, *o* paulatim in *u* mutatum fuit: vnde tandem tertia hodie
vsitata prolatio nata est, *a* extrito, & hac diphthongo vt *o* simplex
pronuntiata. Sed hîc obseruandum est si hanc scripturam proximè sequatur
aliqua vocalis, tunc nullum esse huic diphthongo locum, sed *v* esse
consonans quam digamma Æolicum vocauimus, & eum illa proximè sequente
vocali cohærere, vt *avare*, auarus: *avanture*, euentus fortuitus:
*aviron*, remus: *avorter*, abortire: *avoir*, habere: *Auvergné*,
Aluernia. Præterea istud quoque prætereundum non est, hanc diphthongum
sæpissimè nasci ex *al* syllaba in deriuatis à Latino sermone deductis,
vt *aultre*, ab alter: *hault*, ab altus, & alia plurima: sic tamen vt
si occurrerit in vltima syllaba, seruetur in recto singulari, mutetur
autem in *au* in plurali, vt *mal*, malum: *maux*, mala: *cheual*,
caballus: *cheuaux*, caballi. Postremò & illud est obseruandum, errore
factum vt in futuro indicatiui, præterito imperfecto coniunctiui, ab
infinito modo verbi habere, *u* consonans, tanquam vocalis in hanc
diphthongum *au* coiens, pronuntiari coeperit, nempe vt *au,rai:
au,ras: au,ra: au,rons: au,rez: au,ront*: quum & infinitus modus à quo
futurum indicandi modi formari consueuit, nempe *avoir*, & ipsum etymon
Latinæ dictionis, manifestè conuincant *v* consonantem esse in hoc toto
verbo, in quam *b* litera fuit mutata: sicut *p* mutata etiam est in
eandem consonantem in verbo Recipere, *recevoir*, vnde deducitur futurum
*recevrai*. Itaq. non dubium est quin maiores nostri pronuntiarent
*a,vrai: a,vras*: & sic deinceps, vt Itali hauero, hauerai, hauera,
haueremo, hauerete, haueranto. Vsus autem postea obtinuit vt extrito *u*
dici coeperit, *arai, aras, ara, arons, arez, aront*, quod quidem illi
per manifestam inscitiam inuectæ pronuntiationi anteposuerim.
*Ei*.
Hæc diphthongus non profertur nisi mox sequente *n*, & ita pronuntiatur
vt paululum prorsus ab *i* simplici differat, vt *gueine*, vagina:
*plein*, plenus: cuius tamen foemininum *plene*, vsus obtinuit vt absque
*i* scribatur & efferatur, Picardis exceptis, qui vt sunt vetustatis
tenaces, scribunt & integro sono pronuntiant *pleine*. Idem autem vsus
effecit, vt in Francicis non paucis dictionibus à Latinis per *i*
simplex scriptis deductæ, hæc diphthongus scribatur expresso etiam
*[e]*, sed vsque adeò obscurè & correptè, vt vix eius sonus sentiatur,
vt *sein*, sinus: *ceindre*, cingere: *feindré*, fingere: *peindre*,
pingere: *teindre*, tingere: *veincre*, vincere: cum deriuatis. Præterea
obseruandæ sunt dictiones quæ nonnisi per /dialysin/ scribuntur &
efferuntur, vt *reiterer*, reiterare, quatuor syllabarum: & *obeir*,
trissyllabum, cum suis deriuatis. Denique ante duplex *ll* scribitur
quidem *ei* sed *i* quiescente, & solo *e*, aperto pronuntiato, vt
*treillé*, pergula: *treillis*, cancelli: *corneille*, cornix:
*corbeille*, corbis: *veille*, vigilia: *veiller*, vigilare.
*Eu*.
In hac diphthongo neutra vocalis distinctè, sed sonus quidem ex *e* &
*u* temperatus auditur, quem & Græcis & Latinis ignotum vix liceat vlla
descriptione peregrinis exprimere, vt *beuf, ceux, eux, feu, ieu, ieux,
ioiieux, alleu*, allodium: *neuf*, nouem: *peu*, paucum: *seur*, soror:
*veu*, votum: & similia, in quorum nonnullis Picardi nescio quo modo
elidunt *e*, vt quum pronuntiant *diu*, & *iu*, pro *Dieu* & *ieu*. Sic
apud eos qui purius Francicè loqui existimantur vsus obtinuit vt *e*
exteratur, primum in quibusdam nominibus & verbis quæ vsu potius quàm
vllis regulis dignoscuntur, vt *seur*, securus. (Nam in *seur* pro
sorore diphthongus integra auditur: *sur* verò pro austero gustu, & pro
Super, simplici *u* scribitur) vnde *seurté*, securitas: *asseurer*, &
*asseurance*, quasi assecurare, & assecurationem dicas: *meureté*,
maturitas: *meur*, maturus. Et in genere per *u* vocalem simplicem à
rectè pronuntiantibus efferuntur quæcunque verbalia desinunt in *eure*,
longum, vt *blesseure*, læsura: *casseure*, fractura: *naureure*,
vulneratio: *rompeure*, ruptura ab infinitis, *blesser, casser, naurer,
rompre*. Idem obseruandum est in omnibus participiis præteriti temporis
passiuis, tum masculinis tum foemininis in hanc diphthongum terminatis,
vt *eu*, habitus, *eue*, habita, (quas voces Aurelij & vicini Carnutes,
vitiosissimè efferunt per /dialysin/ eü, vt dissyllabum) *beu, beue*,
bibitus, ta: *receu, receue*, receptus, ta: *creu, creue*, creditus, ta:
*deu, deue*, debitus, bita: *leu, leue*, lectus, lecta: *meu, meue*,
motus, mota: *seu, seue*, scitus, scita: *teu, teue*, tacitus, ta: *veu,
veue*, visus, visa, & alia eiusmodi. Idem obseruandum in subiunctiui
modi tempore imperfecto, vt *seusse*, scirem: *eusse*, haberem: quæ
tamen omnia tum nomina tum participia, Carnutes, (vt dixi) & Normanni
hac integra diphthongo proferunt vt & Aquitani interiores apud quos
poetas sæpe inuenias falsa /homoiteleuta/ hac diphthongo, vt *heur* &
*dur*: *engrauure* & *figure*: *heure*, & *nature*.
Quod autem diximus de diphthongo *au*, est etiam in ista obseruandum,
nempe vocali proximè sequente nullum esse huic diphthongo locum: sed *v*
consonantem esse, & cum illa vocali cohærere, vt *severité*, seueritas
quatuor syllabarum: *rece,vrai*, recipiam: *aperce,vrai*, percipiam.
*Oi*.
Hæc diphthongus natiuo suo sono, id est, vtraq. correptè prolata vocali
profertur, quoties cum illa cohæret *n*, vt *moins*, minus: *moindre*,
minor: *soin*, sollicitudo: *loin*, longè: *besoin*, necessitas:
*tesmoin*, testis, quibus dictionibus extremis imperitè nonnulli *g*
adiiciunt. Sin minùs, id est, nisi *n* habeat adiunctum, non amplius
diphthongi, sed triphthongi sono pronuntiatur, nempe vt *oai*, &
diphthongus *ai*, pro æ siue pro *e* aperto, vt *loi*, lex: *loix*,
leges: *moi*, ego: *mois*, mensis: *roi*, rex: *soi*, se: *toi*, tu:
*voi*, video, quas dictiones vulgo vitiosè per falsum *y* Græcum
scribunt, vt suo loco diximus. Huius autem diphthongi piguiorem &
latiorem sonum nonnulli vitantes, expungunt *o*, & solam diphthongum
*ai*, id est *e* apertum retinuerunt, vt Normanni, qui pro *foi*, fides,
scribunt & pronuntiant *fai*: & vulgus Parisiensum *parlet*, loquebatur:
*allet*, ibat: *venet*, veniebat, pro *parloit, alloit, venoit*, &
Italo-franci pro *Anglois, François, Escossois*, pronuntiant, *Anglès,
Francès, Escossès*, per *e* apertum ab Italis nominibus Inglese,
Francese, Scosese. Nam ab hac triphthongo sic abhorret Italica lingua vt
*toi, moi*, & similia per dialysin, producto etiam *o* pronuntient
*fo,i*, & *mo,i* dissyllaba.
Corruptissimè verò Parisiensum vulgus Dores /plataizontas/ imitati, pro,
*voirre*, vitrum: siue vt alij scribunt, *verre, foirre*, palea
farracea: scribunt & pronuntiant *voarre*, & *foarre*: itidémque pro
*trois*, tres, *troas*, & *tras*.
*Ou*.
In hac diphthongo neque *o* sonorum neque *u* exile, sed mixtus ex
vtroque sonus auditur, quo Græci quidem veteres suum /ou/ Romani verò
suum v vocale, vt & nunc Germani, efferebant: vnde illud accidit, vt
nunquam in Latina lingua hæc diphthongus scriberetur. Sed hîc, vt antè
admonui cauendum est, ne vel Lugdunensium qui *ou* pro *o*, vt *noustré,
voustre*, pro *nostre, vostre*, vel Delphinatum & Sabaudorum vitium
sequamur, qui errore contrario *o* pro *ou* proferunt, vt *cop, beaucop,
oi, torment, dolour*, pro *coup, beaucoup, oui, tourment, douleur*.
*Ie*.
Hæc etiam vtraque vocalis raptim pronuntiata coalescit in vnicam
syllabam, vt *biere*, zytum vel sandapila: *tiede*, tepidus dissyllaba:
& foeminina omnia adiectiua à masculinis in *ier*, vt *entiere,
merciere, chambriere*: tum post diphthongos *ai*, vt *plaije, joi*, vt
*ioije, eu*, vt *ioijeux, ui*, vt *Essuijer, ennuijer*: tum ante *u*
simplex, vt *ieux*, oculi, *vieux*, veteres, monosyllaba: tum ante *d*,
in vnico nomine *pied*, pes, vt scribunt & pronuntiant integrè Picardi:
tum ante *l*, vt, *ciel, fiel, miel, viel*. Itidem ante *n* vel cum ipsa
diphthongo coalescens, vt *bien, chien*, in quibus tamen vocibus diximus
*[e]* vt *i* proferri acsi scriptum sit *biin, chiin*, vel separatim vt
*chiene, miene*, dissyllaba: *Estienne*, trissyllabum. Item ante *r*,
siue in prima syllaba, vt *tiercement*, trissyllabum: siue in fine, vt
*acier* chalybs, *cordier*, & *fier, hier*, monosyllaba, *cheualier*,
trissyllabum: *premier, panier, tripier*: *requier*, requiro: *brasier*,
prunæ: *chaussetier*. Excipe infinitos omnes modos verborum actiuorum in
*ier* desinentes, qui omnes per /dialysin/ proferuntur, vt *fier*,
fidere: *nier*, negare, dissyllaba: quod valet etiam in verbalibus inde
deductis, vt *renieur, ennvieux*, ab infinitis *renier, ennuier*, &
nominibus in *ieux*, quæ à Latinis in osus oriuntur, vt *curieux*,
curiosus: trissyllabum, & similia.
*ui.*
In hac quoque diphthongo merè Græca vtraque auditur vocalis vno tractu
pronuntiata, vt *buis*, buxus, *huis*, hostium: *lui*, ipse: *mui*,
modius: *nuict*, nox: *nui*, noceo: *puis*, post: *sui*, sequor: *suis*,
sum: *ruis*, antiquum Francicum nomen pro riuo, vnde *ruisseau*,
riuulus: quæ omnes dictiones, vt & similes aliæ, sunt monosyllabæ. Sic
*huistre*, ostrea dissyllabum est, *destruire*, trissyllabum
*reconduire*, tetrassyllabo: & alia quamplurima. Sed obseruanda est
syllaba *vi* per digamma Æolicum efferenda, & ab hac diphthongo prorsus
diuersa, vt *vivre, vie, victoire, vin*. Nam ab hac diphthongo nulla
Francica dictio inchoatur. Sic etiam *envie* & *envieux*, & alia similia
non hac diphthongo, sed Æolico digammate siue *v* consonante
pronuntiantur.
De falsis diphthongis duabus *ea* & *eo*.
Falsò inter diphthongos à grammaticis nostris nonnullis istæ vocalium
coniunctiones refertur quum *e* in vtraque quiescat, sicut in *g* litera
diximus: nec aliam ob causam adhibeatur, quàm vt significet *g* in his
dictionibus non sicut ante *a* & *o* consueuit, suo natiuo sono, sed pro
*j* consonante proferendum, vt *mangea* & *flageolet*, quasi scribatur
*manja* & *flajolet*. Species tamen quædam est prioris diphthongi in
*oui dea*, vt maiores nostri loquebantur, pro eo quod nunc dicimus *oui
da*, affirmationem augentes: quam particulam subtiliter nonnulli volunt
esse Græcorum /dê/ Doricè mutatum. Hoc verò ne cui videri possit inane
commentum, sciat adhuc apud Aurelios vsitatissimum esse iurisiurandi
speciem *ma dia*, id est /ma dia/, & *ni da*, quod est manifestè
Græcorum /nê dia/.
De Francicis triphthongis.
Habent etiam triphthongos Franci, alias quidem veras & legitimas, nempe
*eau*, & *ieu*, alias vero falsò sic appellatas, nempe *iei veu, oui*:
alias denique mutata pronuntiatione non modò iam superfluas, sed etiam
noxias, ac meritò, si pati posset linguæ consuetudo, expungendas,
cuiusmodi sunt *iei, ueu, oui*.
*Eau*.
In hac triphthongo auditur *[e]* clausum cum diphthongo *au*, quasi
scribas *eo*, vt *eau*, aqua: (quam vocem maiores nostri scribebant &
proferebant addito *e* foeminino *eaue*) *seau*, situla: *ruisseau*,
riuulus: *veau*, vitulus: *beau*, bellus, sequente consonante, vt *vn
beau manteau, vn beau garçon*. Nam sequente vocali dicimus *bel*, vt *vn
bel homme, vn bel accord*: vnde oritur foemininum *belle*, bella.
Vitanda est autem vitiosissima vulgi Parisiensis pronuntiatio in hac
triphthongo, nempe *liaue*, & *liau*, pro *leau, beau, ruisseau*, &
similia.
*Ieu*.
Auditur etiam in hac triphthongo *i* vocalis cum diphthongo *eu*, raptim
pronuntiata, vt *cieux*, coeli: *Dieu*, Deus: *dieux*, dij: *lieu*,
locus: *lieux*, loci: *ieux*, oculi, à singulari obsoleto, *ieul*, quo
vulgus Parisiensum adhuc vtitur. Est autem hæc dictio à vocabulo *jeux*,
ioci, discernenda, in qua *i* non est vocalis, sed consonans. Et hîc
monendi sunt Germani vt paulatim huic triphthongo raptim pronuntiandæ
assuefiant, vtpote qui *Dieu* quasi dissyllabum, & quidem priore *e*
producta, proferre consueuerint. Et hæ quidem sunt veræ diphthongi: quæ
verò sequuntur sunt adulterinæ, nempe, *iei, ueu*, & *oui*.
*Iei*.
Sic scribitur hæc vox *vieille*, vetula, in qua vocalis *i* apponitur,
non vt proferatur, sed vt ostendat duplex *ll* esse molliter
enuntiandum, sicut in *l* litera docuimus. Nam alioqui pronuntiaremus
*viele* per simplex *l*, & prius *e* apertum, quod est instrumenti
cuiusdam musici nomen.
*ueu*.
Ne hæc quidem est triphthongus, quum in hac trium vocalium congerie,
sola *eu* diphthongus audiatur: *u* vocali præposita, non vt efferatur,
sed vt ostendat, *c* vel *g* literam, quum ante *e* soleat, illa quidem
vt *s*, ista verò vt *j* consonans pronuntiari, natiuo suo sono vbi hæc
diphthongus occurrit esse proferendam: vt *cueur*, quasi, *keur*
scribas: *gueule*, gula: *gueux*, mendicabulum. Sic etiam scribitur
vetus Gallicum vocabulum, *queux*, coquus.
*Oui*.
Scribi solent hæ tres vocales in quibusdam dictionibus ante *ll* molle,
ideoque triphthongum non constituunt, quum *i* non sit adiecta vt
pronuntietur, sed vt mollem sonum illum duplicis *ll* significet, vt
*mouiller*, madefacere: *rouille*, ærugo: qua etiam ratione, nempe &
situ & pronuntiatione, hæc syllaba differt ab *oui* dissyllabo, vt
*oui*, ita, & auditus: *iouir*, frui: *esiouir*, lætari, & similia.
*Oeu*.
Huius triphthongi vt & duarum sequentium vsus planè nullus est in
pronuntiatione, quæ tamen peregrinos torquere possit. Nam scribimus
quidem *oeuvre*, opus: *voeu*, votum: *oeuf*, ouum. Sic etiam adhuc
nonnulli scribunt *boeuf*, bos: in quibus tamen omnibus *o* penitus
quiescit. Pronuntiamus enim, *euure, euf, beuf*: neque video cur *o*
adscribatur, nisi fortasse propter Latinas voces à quibus deducuntur,
nempe opus, votum, ouum, bos: vel quoniam in horum deriuatis *e* mutatur
in *o*, vt *ouvrier*, operarius: *over*, oua parere per *v* consonans:
*bouvier*, bubulcus. Sed neutra hæc ratio vllius est momenti: neque
causam iustam huius scribendæ triphthongi video, nisi fortassis in hoc
vnico verbo *coeuure* & *coeurre*, quibus vtebantur veteres pro
*couure*, cooperit: & *courir*, currere: in quo vocalis *o* quiescens
ostendit *c* literam esse non pro *s*, sed natiuo suo sono efferendam,
quo modo etiam plurimi hodie scribunt *coeur*, cor.
*Oei*.
Hæ tres voces sic scribi plerunque solent in vnica voce *oeil* oculus,
quæ scriptura si est germana, ostendit maiores nostros pronuntiasse
*oel* pro oculo, singulari numero. Sed suspicor potius *u* alteram *eu*
diphthongi vocalem fuisse ab imperitis extritam, & veteres scripsisse
*oeul*, præposito *o* quiescente, sicut in proximè præcedente
triphthongo diximus, ad ostendendum Latinæ vocis, oculus, etymon. Eadem
autem inscitia factum est, vt *i* vocalis quiescens, huic dictioni
insereretur, nempe propter deriuatum *oeuillade*, quo significatur
oculorum in rem aliquam coniectio: in qua dictione *i* adiicitur de
more: non vt proferatur, sed vt mollem illum sonum duplicis *ll*
designet, sicut aliquoties iam repetiuimus. Vtcunq. sit, oculum vocamus
*eul, eu*, diphthongo purè & integrè prolata.
*Vei*.
Hæ tres vocales nusquam nisi ante duplex *ll* scribuntur, inserta rursus
vocali *i* non vt proferatur, sed vt mollis ille duplicis *ll* sonus
ostendatur. Nec tamen in *ue*, auditur *u* & *e*, sed diphthongus *eu*
plenè & sonorè prolata. Sic enim pronuntiamus *cueillir*, colligere, cum
deriuatis & compositis: *fueillé*, cum deriuatis, folium: *vueille*,
velim, ac si *i* quiescente, & duplex illud molle *ll* designante,
scribatur *feuille, veuille*: & *o* quiescente, & natiuum sonum *c*
literæ indicante, scribatur *coeuille*. Cur igitur, inquies, non sic
scribitur, & pronuntiatur? certè propter characterum inopiam, quoniam
maiores nostri solis Latinis literis siue potiùs Græcogallicis contenti,
exprimere tamen illos peculiare quosdam suos sonos nequiuerunt, veluti
*e* foeminini, & *e* aperti, duplicis *ll*, & *n* mollis. Itaque
necessitas quædam huc eos adegit, vt vocales *eu* diphthongi ad hunc de
quo nunc agimus in illis vocibus exprimendum sonum transponerent, ne
quis nimirum per *v* consonantem pro *fueille*, pronuntiaret
*fe,vi,llé*: pro *veuillé, ve,vi,llé*: pro *cueuillé, cue,vi,llé*. Sed
haud scio an hæc ratio satis magni fuerit momenti. Scribimus enim
*fouiller*, scrutari: *mouiller*, madefacere: *grenouille*, rana:
*quenouille*, colus: & similia: neq. veremur nequis ista pronuntiet
*fo,vi,ller*: *mo,vi,ller*: *gre,no,ville*: *que,noville*. Sed ego
quidem videre me non posse profiteor, cur scribendum sit *dueuil*,
luctus: & *vueil*, volitum: quum nullus hîc sit prorsus locus, *i*
vocali, neque vt prolatæ, neque vt quiescenti. Nam clarè ac sonorè
pronuntiamus *deul* & *veul*: in quibus *eu* diphthongus vsitatè mutatur
in *ou* in deriuatis, vt *douloir, vouloir*, sicut à *douleur* &
*langueur* formamus *douloureux*, & *langoureux*. Sic imperitè scribitur
*orgueil*, superbia, pro *orgueul, u* quiescente & duntaxat ostendente
*g* literam esse natiuo suo sono (non autem pro *j* consonante)
pronuntiandam, vt in *langueur, rigueur*, & similibus. Inserta autem
fuit illi voci, *orgueil*, per inscitiam litera *i*, propter eius
deriuatum *orgueilleux*, vbi tamen quiescit, & mollem sonum illum
duplicis *ll* demonstrat.
De literis quiescentibus.