Franci nullos accentus notant, nec veteres etiam Græci notabant, ac ne

nunc quidem Latini. Est igitur mos iste à Grammaticis Græcis, Hebræorum,

opinor, imitatione excogitatus, maximo certè cum fructu, ex quo disci à

nutricibus illæ linguæ desierunt: si modò verus illius consuetudinis

vsus seruaretur. Sed de hoc longè maximo abusu aliâs. Sunt qui

contendant in Francica lingua nullum esse accentibus locum. Sunt contrà

qui in Francica lingua tonos perinde vt in Græca lingua constituant.

Magnus est vtrorumque error quod mihi facilè concessuros arbitror

quicunque aures suas attentè consuluerint. Dico igitur Francicæ linguæ,

vt & Græcæ & Latinæ, duo esse tempora, longum vnum, alterum breue:

itidémq. tres tonos, nempe, acutum, grauem, circunflexum, non ita tamen

vt in illis linguis obseruatos. Acuunt enim Græci syllabas tum longas

tum breues, & Latinos idem facere magno consensu volunt Grammatici,

quibus planè non assentior. Sed hac de re aliâs. Illud autem certò

dixerim, sic concurrere in Francica lingua tonum acutum cum tempore

longo, vt nulla syllaba producatur quæ itidem non attollatur: nec

attollatur vlla quæ non itidem acuatur, ac proinde sit eadem syllaba

acuta quæ producta, & eadem grauis quæ correpta. Sed tonus vocis

intentionem, tempus productionem vocalis indicat. Nihil autem accidere

potest auribus magis ingratum quàm si breuem producas, longam corripias,

quod ij experiuntur qui peregrinos, aut Galliæ populos Francicè minus

purè loquentes audiunt: veluti quum Turonenses aut Pictones audimus

pronuntiantes *mestrèsse* |u-u| pro *maistrèsse* |-uu| aut *mèsse* |-u|

pro *mèsse* |uu| vel Sabaudos pro *faicte*, |uu|, proferentes *fèste*,

|-u| pro *Prophete* |uuu|, *prophèste* |u-u| pro *misericorde* quinque

syllabarum natura breuium *misericorde* penultima longa: vel Italos

proferentes *parole* |u-u| pro *parole* |uuu| quoniam suum *parola* sic

pronuntiant. Illa verò productio in Francica lingua etiam in

monosyllabis animaduertitur, quæ est propria vis accentus circunflexi.

Sic productè circunflectuntur: *ie veu, tu veux, il veut*, volo, vis,

vult, quod deprehenditur si prioribus illis opponas *ve[)u]*, votum: &

*veux*, vota: quæ corripiuntur. Sic corripitur *beuf* & *neuf* singulari

numero: quorum recti plurales, *beûfs* & *neufs*, quiescente *f* litera,

circunflectuntur: vt *eûlx* & *ceûlx*. Item *fit*, fecit, & *fut*, fuit:

& *eut*, habuit: corripiuntur: *fist*, faceret, & *fûst*, esset: &

*eûst*, haberet, circunflectuntur, vt planè pudendus sit error tum

scriptorum tum typographorum qui hoc discrimen scripturæ &

pronuntiationis non obseruant. Sic etiam *êst, rôst, tôst*,

circunflectuntur itidémque *plâist*, placet: *plûst*, plueret, quibus

opponuntur correpta *et* coniunctio copulatiua: *plaid*, contentio

iudicialis, *pleut*, placuit: *plut*, pluit. Itidémque circunflectuntur

*je meûr*, morior: *tu meûrs*, moreris: corripiuntur autem *meur*,

maturus: & *meurs*, maturi: foemininum autem *meûre*, matura, est

trochaïcum: quæ vsu non regulis discuntur. Cæteræ verò syllabæ, id est

quæ neque acuuntur neque circunflectuntur, natura breues censentur,

exceptis monosyllabis, quæ quoties enclitica secum trahunt, producuntur,

vt *si ie di* dactylum sonat: |-uu| *qui est ce*, amphibrachum |u-u|,

qua de re in encliticis. Sunt autem hoc loco mihi admonendi peregrini

paucissimas esse longas syllabas in Francica lingua, præ innumerali

breuium multitudine: ac proinde verendum illis esse potius ne breues

producant, quàm ne longas corripiant, præsertim vbi falli possunt Latinæ

linguæ quantitate: sic exempli gratia, Natura, Vectura, Fortuna,

Persona, & similia, Latinè penultimam producunt: at Francicæ voces,

*nature, voiture, fortune, personne*, eandem corripiunt. Operæ pretium

etiam fecerint, si hoc quoque diligenter obseruarint, maximum esse in

Francica lingua vitium penultimam natura breuem producere, quotcunque &

quæcunque consonantes illius pronuntiationem remorentur. Sic in

*desordre, rètordre, discorde, misericorde, noblèsse, parèsse, aborder,

dormir, endormir, porte, apporter, enhorter, exhorter*, & infinitis

aliis penultimæ positione longæ, natura tamen corripiuntur. Sic etiam

breues priores in *comme, sommeil*: *dormir, endormir*: *bonné, donne,

belle*, nunquam nisi vitiosissimè producuntur, ne in metris quidem: qua

in re grauiter ab iis peccari video qui Francicos versus non tantùm

syllabarum numero, & /homoioteleutois/, quæ rythmos vocamus, æstimant,

sed etiam pedibus Græcorum & Latinorum more metiuntur: audax & nobile

certè inuentum, sed quod maxima difficultate non caret, tum propter

longarum syllabarum penuriam, tum quòd, vt modò dixi, in Francica lingua

nulla positio penultimam natura breuem sine maxima aurium offensione

producat. Etsi verò breuium & longarum discrimen vsu potius quàm arte

discitur, tamen paucas istas regulas mihi libuit in peregrinorum

gratiam à me obseruatas subiicere.

Prima Regula. Non paucæ dictiones Francicæ solis breuibus constant, vt

*misericorde*, quæ vox quinque breuibus natura syllabis constat. At

nulla constat pluribus productis: minimè id quidem quasi non inueniantur

voces in quibus plures sint syllabæ natura longæ: sed quoniam, vel

antepenultima longa, si penultima sequens breuis fuerit: vel penultima

longa sic dominatur, vt reliquæ præcedentes syllabæ, quanuis natura

longæ, nec acuantur tamen, nec verè producantur. Exempli gratia, Hæc

dictio *[e]nt[e]ndèment* constat ex duabus prioribus natura longis, vt

in proxima regula ostendemus, prior tamen est æquali tenore proferenda,

tono & quantitate in syllabam antepenultimam reiectis. Quod si huic

dictioni subieceris enclyticam, vt *entendèment bon*, tunc sola eius

vltima acuetur, reliquis velut in ordinem redactis. Sic in hac voce

*entendre*, quanuis tres priores sint natura longæ, sola tamen penultima

acuitur & producitur, ex tertia regula quam mox trademus. Sic in hac

voce *envie*, inuidia, etiam diuisa, vt, *en, vie*, in vita, auditur

amphibrachus |u-u|, propter penultimam longam: at in nomine *envieux*,

propter penultimam breuem auditur amphimacrus |-u-| producta

antepenultima quæ in *envie* corripitur.

Secunda Regula. Omnis syllaba desinens in literam *m* vel *n*, non

geminatam, sed sequente alia consonante, est natura longa. Est igitur

*endormir* dactylica vox |-uu| *feindre, teindre* trochaicæ, |-u|

*bonté*, spondaica: |--|: *temporel*, dactylica |-uu| quod etiam in

diuersis dictionibus accidit, vt *bon pais* |-uu|. Sed quid si *m* vel

*n* geminetur? tunc syllaba corripitur, vt *somme, comme, donne, bonne,

sonne, tonne,* |uu| *consomme, ordonne, resonne, estonne* |-uu|:

quamobrem etiam *songer, besongne*, & similia penultima breui

proferuntur, quoniam videlicet in illis quidem dictionibus non tam est

*n* duplex quàm vnicum daghessatum, vt apparet ex dictionibus Latinis

vnde deducuntur, dono, bona, sono, tono, ordino, resono. In istis verò

*gn* ponitur pro altero *n*, quod molle vocauimus. Excipe *ennemi*

|-uu|.

Tertia Regula. Omnes dictiones terminatæ per *e* foemininum, proximè

præcedente vocali, producunt penultimam, vt *aimee, fondue, velue* |uu-|

*mue, nue, due, fie, lie, amie, joue, loue, moue, noue, aije, plaije,

ioije, voije* |-u| *enuoie* |u-u|. Quod si illud *e* foemininum mutetur

in *e* masculinum, tunc eædem illæ penultimæ corripiuntur, vt *nuer,

muer, fier, lier, iouer, louer, nouer, enuoijer* |-uu|.

Quarta Regula. Diphthongus *au* semper producitur siue in penultima, vt

*aultre* |-u|, *autant* |--| *haultain* |-u|: siue in antepenultima, vt

*haultement* |-u-|, *haultaine* |-uu|: siue in vltima trahente secum

sequentem dictionem, vt *hault et droict* |-uu|.

Quinta Regula. *S* inter duas vocales deprehensa, ac proinde, sicut suo

loco diximus, per *z* pronuntiata, & vocalem singularem & diphthongum

antecedentem producit, vt *iaser, braise, saison, plaisir, cause,

bise, mise, prise, oser, chose, poser, choisir, loisir, noise, toise,

vser, ruse, muse, cuise, frise*, |-u|: & in antepenultima, vt *causera,

osera, embrasera, reposera, choisira, prisera, cuisine, vsera, accusera,

excusera, vsage, visage* |-uu| *camuse* |u-u|: nisi obstet penultima

alia ratione longa. Tunc enim penultima dominatur, vt *prisee* |u-u|,

*accusee, excusée* |u--u|. Excipe *e* foemininum occurrens, quod nunquam

producitur, vt *peser, gesir*, |uu|: *gesine*, |uuu|. Item *treze* |uu|.

*quatorze*, |uuu| *moisi* |u-|, *cramoisi* |uu-| *voisin, cousin* |uu|:

*voisine, cousine*, |uuu|.

Quinta Regula. A cum *i* quiescente ante duplex *ll* molle cum *e*

foeminino dictionem finiente est longum, vt *aille, baille, caille,

faille, maille, paille, saille, taille, vaille* |-u|.

Sexta Regula. Personæ verborum desinentes in *asse* vel *isse*

producuntur, vt *passe, aimasse, ouisse*.

Septima Regula. Omne *s* sequente consonante quiescens (quibus autem in

syllabis quiescat suo loco diximus) vocalem præcedentem producit, vt

ante *sl, hasle, isle* |-u|: ante *sm blasme* |-u|, *aimasmes*, |u-u|,

*esmeuté, esmouuoir*, |-uu|: *blesme, mesme* |-u|, *caresme, baptesme*,

|u-u| *escriuismes* |uu-u|: *seusmes* |-u|: *receusmes* |u-u|: *vismes,

fismes*, |-u|: *entendismes* |uu-u|: *cosme* |-u|: ante *sn*, vt *asne*

|-u|: *alésne* |u-u|: *rosne* |-u|: ante *sp*, vt *esperon* |-uu|:

*esperonné* |-uu|: *espier*, |-uu|: ante *st*, vt *ost, rost, tost,

fust, fist, eust*, circunflexa *haste, taste, tèste, bèste: èstre,

maistre, naistre: fèste, giste, viste, crouste, vouste* |-u|: etiam in

polysyllabis, vt *desuoijer*, |-uu|. Excipe *esté* pro verbo esse, & pro

æstate |u-u|: *rotir, roti*, contra naturam sui primitiui *rost*.

Pronomina verò *nostre* & *vostre* ancipitem habent priorem: breuem

videlicet si nomini cui adhærent præponantur, vt *nostre maison, vostre

raison*, |uu-u|: sin postponantur, longam, vt *ié suis vostré,

patenostre* |uu-u|.

Octaua Regula. Omnis syllaba ante geminatum *rr*, producitur, vt

*catairre*, |u-u| *catairrèux* |u--|: *fèrrer, guerre, tèrre, pourrir*

|-u| *entèrrer* |u-u|.

De encliticis dictionibus.

Encliticæ dictiones vocantur, quæ à præcedentis dictionis tono pendent,

de quibus hæc regula certissima est.

Omnis dictio monosyllaba longa vel polysyllaba in longam desinens

acuitur, & breuem proximè sequentem dictionem, siue monosyllabam siue

etiam dissyllabam suo tono subiicit, quasi cum ea coiens: quod valde

optarim in peregrinorum gratiam notari accentu acuto, sicut Græci

consueuerunt. Exemplum monosyllabarum, *c'èst´ moi, c'èst´ vous: c'èst´

lui: cela èst´ bon, c'èst bién dict: sera bién faict: on s'én va*.

Exemplum dissyllaborum, *vn bón païs: vne chose bién dicte, vne chose

bién faicte: on s'én ira*.

De accentu interrogante.

Accentus interrogans eo differt à dictione enclitica quod ipsa vltima

syllaba orationis per interrogationem conceptæ, quæcunque & quantacunque

illa sit natura, in Francico sermone acuitur, vt *que dites vous?

ferez-vous cela? ne vous repentirez-vous iamais?* cuius pronuntiationis

vsque adeò sunt obseruantes Normanni, vt etiam si nihil interrogent, sed

duntaxat negent aut affirment aliquid, sermonis finem acutè, non sine

aurium offensione pronuntient.

De Subunione.

Subunionem coeperunt accuratiores typographi notare linea diuersas

dictiones interiungente quam Hebræi Raphe appellant, vt *di-ie, dit-il,

fit-il, sais-ié, diras-tu*, quibus sic vtuntur Galli, vt Latini suis

illis inquam & inquit, & aliquantulum ab encliticis ista differunt.

De Apostropho.

Apostrophon, id est, aduersæ siue elisæ vocalis notam coeperunt vtiliter

iidem Typographi Græcos imitati adscribere, at non vbique, quod tamen

factum velim, eorundem Græcorum exemplo. De hac autem nota certæ sunt

sequentes regulæ.

Prima Regula. Omne *e* foemininum sequente quacunque vocali, eliditur in

pronuntiatione, vt *l'auaritieux, l'espee, l'ingrat, l'ouurier*, &

sequente *h* quiescente *l'homme: l'huis: la femm'auaritieuse, la

fauls'obeissance, la mauuais'inuention, ce qu'on dit*. Magnum igitur

vitium est istam elisionem non obseruare, quod in versibus inprimis sine

exceptione obseruatur: in quibus nullus est *e* foemineo locus, vel in

quarta syllaba, si versus decem fuerint syllabarum, vel in sexta si

fuerint Hexametri, quos vulgo Alexandrinos appellant. Et generaliter in

omni Francicorum carminum genere *e* foemineum in vltima versus syllaba

pro nihilo habetur.

Secunda Regula. *a* in articulo *la* ante eandem vel aliam vocalem

eliditur, vt *l'auarice, l'espee, l'ignorance, l'auenture, l'vmbre,

l'hostèsse*. Idem maiores nostri faciebant in possessiuis pronominibus

*ma, ta, sa*, vt *m'espee, s'espee*, vt adhuc loquuntur Sabaudi. Sic in

veteribus sepulchris sæpissimè legitur *s'ame*. Immò adhuc hodie dicitur

*m'amie, s'amie, m'amour*. Sed vsus obtinuit vt in cæteris dictionibus

potius vsurpetur solæcismus, substitutis pronominibus masculinis, *mon,

ton, son*, vt *mon espee, mon hostèsse, son auarice, son ignorance*.

Tertia Regula. *i* nunquam eliditur nisi ante pronomen *il*, vt *s'il

vient* pro *si il*. Malè igitur Lugdunenses *ce qu'est*, pro *ce qui

est, s'on* pro *si on*, quo tamen abusus sum ego licentia poëtica in

Psalmorum interpretatione. V verò & *u* nunquam eliduntur. Sic Marotus,

*s'ainsi* pro *si ainsi*.

Obseruandum est autem peculiariter foemininum adiectiuum *grande*, in

quo *e*, consueuit etiam ante consonantes elidi, vt *vne grand besongne,

vne grand' chose, vne grand' femme, vne grand' meschanceté*.

De Aphæresi, Syncopa & Apocopa.

Aphæresi non vtuntur Franci, quantum nunc quidem possum meminisse. Illam

enim Prouincialium Aphæresim *Dieu nous pelle, s* quoque putidè

pronuntiata pro *Dieu nous appelle*, nemo Francus emendatè loquens

patienter tulerit.

Syncopa in nonnullis vocabulis est vsitata, vt *donra*, pro *donnera,

amèrra* pro *amènera*: *emprise* pro *entreprise*: *ouent*, pro

*osteuent*. Sed *baurra* pro *baillera*, proprium est Parisiensium

vulgo. Sic in quibusdam futuris verborum exteritur *e*, vt *envoîrai,

ennuîrai, essuîrai, loûrai,* pro integris *enuoijerai, ennuijerai,

essuijerai, louerai*, quæ regularia sunt ab infinitis, *envoier,

ennuier, essuier, louer*. Neque mihi dubium est quin futura *recevrai,

apercevrai, aurai*, ab infinitis *recevoir, apercevoir, avoir*, fuerint

initio *recevrai, appercevrai, averai*, et siqua sunt alia huiusmodi.

Apocopa verò vtimur etiam vulgo in quibusdam, vt *a'vous*, pro

*auez-vous? sa'vous*, pro *savez-vous?* Illud autem *aga* pro *regarde*,

& *agardez* pro *regardez* Parisiensum vulgo relinquitur. Sed de istis

hactenus.

--------------------------

NOTES SUR LA TRANSCRIPTION

Conventions

On a indiqué entre signes _ le texte en italiques, entre / les caractères

grecs, entre | les indications de rythme (sillabes brèves et longues),

et entre signes * le texte composé en «lettres françoises» (police cursive

dite aussi «Civilité»). On a résolu les abréviations par symboles

conventionnels. Les e caudata et ligatures ae sont représentés par le

même caractère æ.

On a utilisé les conventions suivantes pour les cursives:

Pour les e:

Normalement en Civilité la lettre e a une forme différente (e final)

lorsqu'elle figure en fin de mot.

Cet e final placé en fin de mot est transcrit simplement par 'e'.

L'auteur a également utilisé cet e final en début ou milieu de mot comme

une convention (pour représenter un son 'e' ouvert?), et dans ce cas

il est transcrit par 'è'.

À l'inverse, on a transcrit par 'é' le e ordinaire placé en fin

de mot, y compris dans les rares cas (inattention de l'imprimeur?)

où ce 'e' ne correspond probablement pas à un 'e' fermé.

Enfin un troisième 'e' a été représenté par [e].

Convention pour les i/j:

On a transcrit par 'i' les deux variantes de i cursif (i court

et i long) utilisées apparemment indifféremment. On a réservé

le 'j' pour représenter le «i consonne» noté dans l'original

par un 'j' en caractère romain.

Les autres variantes de la police Civilité, qui nous ont semblé purement

esthétiques, sont transcrites toutes par la même lettre (ce qui explique

les répétitions figurant dans la transcription, l'original comportant

différentes variantes pour la même lettre).

Corrections

On a corrigé les coquilles probables suivantes:

p. 9: inuentute > iuuentute

PPrimùm > Primùm

p. 13: *gn* > *gm*

aperrum > apertum

p. 15: *Ceens* > *leens*

p. 20: *commeneça* > *commençea*

p. 24: *langiir* > *lanjir*

p. 29: natium > natiuum

articuculo > articulo

p. 32: cousueuisse > consueuisse

interiectioninibus > interiectionibus

p. 34: veré > verè

floc > flor

p. 42: nonosyllaba > monosyllaba

p. 47: *len* > *leu*

p. 48: ante *i* > ante *u*

p. 53: *biele* > *viele*

p. 55: *g* > *c*

p. 62: sciptum > scriptum

verteres > veteres

p. 66: scribunt > Scribunt

p. 67: *herologe* > *horologe*

*horocospe* > *horoscope*

p. 72: Italibo > Italico

*bastonrde* (peu lisible) > *bastonade*

uua > qua

sinat > sonat

p. 76: /homoiotleutois/ > /homoioteleutois/

p. 77: untc > tunc

p. 78: *consomue* > *consomme*

*iotter* > *iouer*

p. 79: *su* > *sn*

*alésne* |u-u-u| > *alésne* |u-u|

p. 83: Lud unenses > Lugdunenses

p. 84: sa'vez-vous > savez-vous

Les problèmes de ponctuation et de lettres imprimées à l'envers ont été

corrigés sans mention particulière.

Par ailleurs on signale que les mots suivants, très peu lisibles, sont

d'une reconstitution hypothétique.

p. 22: *rigue*

p. 68: *hotee*

p. 69: une lettre illisible (t?) après *sou*

p. 82: *son auarice*

De francicae linguae recta pronuntiatione · 第 4 / 4 段