Produced by Laurent Vogel and the Online Distributed
Proofreading Team at http://www.pgdp.net (This file was
produced from images generously made available by the
Bibliothèque nationale de France (BnF/Gallica) at
http://gallica.bnf.fr)
DE
FRANCICÆ
LINGVÆ RECTA
PRONVNTIATIONE.
_THEODORO BEZA auctore._
_GENEVÆ,_ Apud Eustathium Vignon.
_M. D. LXXXIIII._
ILLVSTRI et in primis generoso Domino,
Domino Carolo, Baroni à Zerotin,
Namestij, Rosicij, Brandaïsij, Domino,
Theodorus Beza S.P. in Domino.
_Tuorumne magis in te instituendo sapientiam, an tuam in discendo
diligentiam admirer nescio, Illustris Domine Baro. Nam illi profectò
sapientissimè iudicarunt nobilibus præsertim viris necessariam esse
exterarum quoque rerum cognitionem, quæ neque certiore vlla ratione,
neque gratiore vllo labore, quàm ipsarum regionum ac gentium inspectione
comparatur, modò sanum quidem iudicium adhibeatur, tum in ijs fugiendis
quæ nunquam vidisse præstiterit, tum in ijs obseruandis quorum notitia
pietas, cæteræque virtutes cum ætate adolescant. Tum verò vicissim,
diuino quodam beneficio, & præstantissimi viri tuíque monitoris
Venceslai Lauinij consilijs fretus, vsque adeò tibi non defuisti, vt
paucissimos esse arbitrer, vel ex majoribus etiam natu, tecum in hac
adhuc tenera ætate, siue peregrinarum linguarum peritia, siue variarum
terra maríque gentium notitia conferendos. Quòd sit reducem in patriam
tam preciosis vndique conuectis mercibus locupletem cernere vel illi
nunquam satis laudato viro illustri tuo parenti, Domino Iohanni procerum
Marchionatus Morauiæ præcipuo, vel omni virtute multo etiam magis quàm
genere nobilitate patruo itidem tuo D. Iohanni conspicere licuisset,
Deus bone, quanta illi te lætitia, tota ipsis congratulante patria,
excepissent? At illos Deus Opt. Max. in meliore nunc quiete collocauit.
Patria verò te, sat scio, & in ea quidem imprimis illustris ille
Dominus, Dominus Fridericus, alter ex tuis duobus patruis adhuc per Dei
gratiam superstes, velut intentis in te oculis, expectat: illud nimirum
sperans, in quo spem illius (fauente Deo) non modo sustinebis, sed etiam
longè latéque superabis: fore nimirum vt, peracta tandem vsque adeò
diuturna peregrinatione, majores illos tuos, splendida Morauiæ &
vicinarum regionum lumina, præsertim quod ad pietatem, cæterásque veras
virtutes, attinet, re diuiuos in te conspiciat: & reipsa, magno cum
ornamento & emolumento suo, donis in te singulari Dei beneficio collatis
aliquando perfruatur. Et hæc quidem Deus Opt. Max. vtinam rata & firma
esse velit. Cæterùm cùm hanc quoque Ciuitatem & Ecclesiam tum præsentia
tua cohonestaris, tum etiam plurimis honestissimis exemplis illustraris,
putaui tibi minimè fore ingratum, si te à nobis discedentem aliquo
genere officij prosequerer. Præbuit autem mihi argumentum tua in
Franciam suscepta profectio, cuius occasione cùm multa mihi à multis jam
annis de Francico idiomate meditata in mentem venissent, & te
cognoscendæ quoque illius linguæ summo teneri desiderio animaduertissem:
hisce ferijs vindemialibus illa tibi & alijs aliquot nobilibus Germanis
priuatim exposui, quæ nunc ad te recognita & emendata mitto, vt quum in
Franciam veneris, vsu ipso agnoscas, quæ quibusdam regulis à me non
temerè obseruata comperies. Quòd si quis erit qui scriptiunculam istam,
vt neque professioni neque personæ meæ conuenientem reprehendat, illum
cogitare velim, aliud esse, animi gratia, nonnihil exspatiari, quàm
extra viam aberrare. Et præterquàm quòd in homine Franco probandum etiam
videtur ruentis Francicæ linguæ fulciendæ studium, possum ego me tum
Platonis de literarum elementis in Cratylo tam subtiliter disputantis,
tum etiam Cæsaris maximi viri exemplo tueri, cui in maximis etiam
occupationibus tantum fuit ocij, vt de recta Latine loquendi ratione
accuratissimè scriberet. Sed vtcunque ista veluti ludibundi animi
commentatio à cæteris accipiatur, augurari libet, futurum vt tibi, cui
propriè scripta est, totíque adeò Germanorum genti non improbetur. Bene
vale Illustris Domine Baro. Iesus ille seruator tuæ /eugenei kai exochô/
iuuentuti magis ac magis benedicat, téque spiritu Sancto suo foris ac
domi tueatur. Ex musæo nostro, Calendis Septembris anno vltimæ Domini
Deíque nostri patientiæ, 1584._
DE FRANCICÆ LINGVÆ RECTA PRONVNTIATIONE.
Quam vulgo Gallicam linguam appellant, ego in hoc scripto Francicam
voco, non à Francis Germaniæ populis ortam, sed ex quo Galliæ regnum,
omnium gentium velut commune emporium, in Franciæ nomen vltro concessit,
ex cæterorum penè idiomatum commixtione satam, ac tandem sic excultam &
auctam, vt à plurimis eius cognitio, tum propter sermonis elegantiam,
tum etiam propter commercij vtilitatem hodie expetatur. Eius autem
rectam pronuntiationem duo præcipuè reddunt exteris hominibus
difficilem. Vnum, quòd vnaquæque gens in natiuo suo idiomate peculiare
quiddam obseruet, ad cuius normam dum peregrinas etiam linguas vitiosè
inflectit, ita fit vt Germani Germanicè, Angli Anglicè, Franci Francicè,
Latinas voces enuntient tam variè, vt eruditæ quidem aures, quarum
superbissimum est iudicium, grauiter offendantur: vulgus autem imperitum
totidem linguas audire sibi meritò videatur. Alterum, quòd ita Francica
lingua scribi consueuit, vt quanuis exprimendis suis sonis singulæ sint
propriè in omnibus linguis excogitatæ literæ, tamen pronuntiatio
scriptioni in plerisq. vocibus minimè respondeat. Nam & plurimæ sunt
prorsus omittendæ, & vnius eiusdémque literæ non idem vbique sonus
auditur, cuius rei conabimur suo loco rationem & vsum ostendere. Hæ verò
difficultates aliquatenus quidem regulis quibusdam obseruatis quas mox
trademus, sed vsu potissimùm ipso superantur, qua in re tamen maximo
iudicio & delectu opus est. Etsi enim ex Francici regni prouinciis aliæ
aliis minus impurè loquuntur, nullam tamen in iis ne vrbem quidem
inueneris quæ suis quibusdam pronuntiationis næuis non laboret, quos
passim etiam deinceps annotabimus. Ac fuit quidem tempus, sub Francisco
videlicet illo Rege, quem meritò liceat bonarum literarum parentem
vocare, quum puram Francicæ linguæ pronuntiationem ex ipsius aula petere
licuit. Ab eius autem obitu sic paulatim vnà cum moribus immutatam
fuisse Francicam totam linguam constat, vt vix ac ne vix quidem appareat
vbi tandem ipsius puritas delitescat. Illius certè quidquid hodie
superest, partim pauculæ seruant antiquum obtinentes familiæ, & homines
bonis literis exculti: partim adhuc Senatus Parisiensis subsellia
sonant, quanuis eò quoque paulatim serpat illa vitiosæ pronuntiationis
contagio: vsque adeò nihil est in rebus humanis quod non sit mutationi,
ac tandem interitui, necessitate quadam ineuitabili, obnoxium. Me verò,
quomodo purè & eleganter loquentes maiores ab ineunte iuuentute audiui &
attentè obseruaui, hac etiam in re iuuerit meam in Francos meos pietatem
fuisse pro viribus testatum. Rem igitur ipsam aggrediamur.
Regulæ quædam generales Francicæ discendæ pronuntiationis.
Primùm igitur cognito vero pronuntiandarum literarum sono, reliquæ
literæ scriptæ quidem ac minimè proferendæ, quas quiescentes voco,
accuratè sunt cognoscendæ, & à pronuntiandis dignoscendæ, Deinde non
modò verus singularum literarum tenendus est sonus, sed etiam curandum
ne qua putidè & duriter sonet, imò vt omnes molliter & quasi negligenter
efferantur: omnem pronuntiationis asperitatem vsque adeò refugiente
Francica lingua, vt exceptis *cc* vt *acces*, accessus: *m m*, vt
*somme*: *n n*, vt *Annee*, annus: *r r*, vt *Terre*, terra: nullam
geminatam consonantem pronuntiet. Postremò Italis quidem vt Francicam
linguam rectè sonent, cauenda est illa in pronuntiando grauitas quæ in
penultimarum præsertim syllabarum productione sentitur: Germanis autem
multo etiam magis fugienda est tum illa tarditas in singulis penè
dictionibus vocem sistens, & tandem in extrema periodo quasi pondere
quodam delassatam præcipitans, tum etiam in literis nimium fortiter
exprimendis asperitas summopere vitanda. Francorum enim vt ingenia valde
mobilia sunt, ita quoque pronuntiatio celerrima est, nullo consonantium
concursu confragosa paucissimis longis syllabis retardata: eodem tenore
denique volubilis: consonantibus, si dictionem aliquam terminarint, sic
cohærentibus cum proximis vocibus à vocali incipientibus, vt integra
interdum sententia haud secus quàm si vnicum esset vocabulum efferatur.
Exempli gratia, tota hæc sententia, *Ie parleray demain à vous à bon
escient à huict heures du matin*, etsi syllabis nouendecim, tamen
breuibus omnibus constat, éstque vno ac eodem tenore quasi connexis
inter se pro celeumaticis enuntianda, in qua linguæ volubilitate vt
plurimis aliis in rebus mira quædam est inter Grecum & Francicum
sermonem similitudo. Hoc igitur imprimis est Germanis prouidendum &
attentissimè obseruandum, vt sese huic volubilitati quàm studiosissimè
assuefaciant.
Sunt autem Francis literæ viginti & vna. Nam duarum quæ à nonnullis
adiiciuntur vna quidem nempe k, nullius est vsus, vt scribi quidem
Francica lingua ab omni penè æuo consueuit: altera verò nempe *y* quam
*i* Græcum appellant per inscitiam irrepsit, quum sit duplex *ii*
vocale, vt suo loco ostendemus. Harum autem characteres, non ij quibus
Typographi vtuntur siue Romani, siue Italici, siue Gotthici quos vocant,
sed hi sunt verè Francici quos subieci cum Græcis, à quibus manifestè
sunt plerique desumpti, vt mirari nonnulli desinant repertas à Cæsare in
Heluetiorum castris tabulas Græcis literis exaratas.
Græci Verè Francici
characteres. characteres.
/A a/ *A a a*
/B b/ *B b b*
/K k/ *C c c*
/D d/ *D d d d d*
/E e/ *E e e e*
/Ph ph/ *F f*
*G g g*
*H h h*
/I i/ *I i*
/L l/ *L l l*
/M m/ *M m m m*
/N n/ *N n n n*
/O o/ *O o*
*P p*
*Q q*
*R r r*
/S s/ *S s*
/T t/ *T t tt*
*V v v u u*
/X x/ *X x*
/Z z/ *Z z*.
De vocalium Francicarum pronuntiatione.
In his literis vocales Franci quinque numerant, vt Græci & Latini, de
quarum pronuntiatione sic ego quidem, nullo cuiusquam præiudicio,
existimo.
*A a a*.
Hæc vocalis sono in radice linguæ solis faucibus formato, ore hiante
clarè & sonorè à Francia effertur, quum illam Germani obscurius & sono
quodam ad quartam vocalem o accedente pronuntient, in eo etiam interdum
peccantes quòd illam intra dictiones quasdam expungant, vt quum
*Ieruslem* dicunt tribus syllabis pro *Ierusalem* quatuor syllabarum.
*E e e e*.
Altera hæc vocalis proprium & vnicum verum habere sonum debuit quem
efficit linguæ mucro dentibus mediocriter hiantibus, vocem articulatam
plectri vice moderans, vt in his vocibus Latinis legere, viuere, docere
propriè sonat. Franci Grammatici eruditiores *e* clausum vocant alij *e*
productum, sed perperam. Nam interdum quoque corripitur vt in penultima
dictionis *Alteré* siticulosus: quæ dictio est Dactylica, & in aliis
quamplurimis. Alter tamen eius sonus est is propriè qui est diphthongi
*ae* sono ex *a* & *e* temperato: quo modo vsus obtinuit vt Latinè quoq.
pronuntietur, nescio tamen quam rectè, quoties hæc vocalis cum *l* vel
*r*, vel *s*, vel *t* cohæret, vt in prima syllaba dictionum Tellus,
Fel, Mel, Terra, Ter, Quater, teres, &c. itémque ante *ct* vt Tectum: &
*gm* vt Tegmen, quem sonum Franci *e* apertum vocant, & eodem sono atque
diphthongum *aï* exprimunt, vt *Estre, Feste, terre, elle*, perinde ac
si scriptum sit, *Aistre, Faiste, Tairre, Aille*, vt scribitur &
pronuntiatur *maistre, faiste, aise*.
Tertius huius vocalis sonus Græcis & Latinis ignotus, is ipse est qui ab
Hebræis tribuitur puncto quod Seua raptum vocant: Galli verò *E*
foemineum propter imbecillam & vix sonoram vocem appellant, quæ litera
propterea neque in pentametris quarto loco, neque sexto loco in
hexametris versibus admittitur, & versus omnes in illam desinentes
hypermetri habentur. Itaque dictionem nunquam hic sonus inchoare potest,
vtpote qui semper vel à consonante præcedente pendeat, vel si nulli
consonanti subiiciatur, præcedentis vocalis sit veluti productio quædam:
vt *amie* amica: *aimee* amata, *ioue* gena. Dicemus autem in litera *n*
& diphthongorum tractatu de peculari quodam huius vocalis vsu in tertiis
pluralibus verborum personis. Sunt verò tres isti huius literæ soni
accuratè dignoscendi, ne cum Aquitanis vel actiua verba infiniti modi vt
*Aimer* amare: *Disner*, prandere: *parler*, loqui: vel pluralis numeri
seu nomina, vt *Bont[e]s* bonitates: seu participia passiua, vt
*Lass[e]s*, lassati, quæ omnia per *e* clausum non autem apertum
efferenda sunt, vnde isti duri & Francicis purgatis auribus
intolerabiles rythmi à doctissimis etiam poëtis Aquitanis vsurpati,
quibus inter se conferunt *disputer*, & *Iupitèr*: *hiuer* & *arrivèr*:
*parler* & *par lair, lasses* & *Vlissès*: *asses* & *accès*. Quod si
obtineri possit vt huic triplici sono triplex hic character attribuatur,
nempe *e* pro hac litera clauso sono & masculo efferenda: *e* pro
infracto & lenissimo huius literæ sono: *e* denique pro diphtongo *æ*,
magnopere tum ipsis Francis plerisque tum in primis peregrinis cautum
esset. Alij præterea duo sunt soni huius literæ sed prorsus adulterini,
& paulatim mutata quidem pronuntiatione, sed eadem manente scriptura, in
Francicam linguam inuecti. Coalescens enim *e* in eandem syllabam cum
*m*, vt *temporèl* temporalis, vel *n*, siue sola & sonora vt *i'enten*,
ego intelligo: siue adiuncto *d* vt *entend*, intelligit: vel vt
*content*, contentus: pronuntiatur vt *a*. Itaque in his vocibus
*constant*, constans: & *content*, contentus, *An*, annus, & *en*, in,
diuersa est scriptura, pronuntiatio verò recta, vel eadem, vel
tenuissimi discriminis, & quod vix auribus percipi possit. Excipe
quatuor has voculas, *ancien* trissyllabum, antiquus: *lien* vinculum, &
*moiien*, medium, *fi[e]nt* fimus, dissyllaba: & *quotidien*
quotidianus, quatuor syllabarum: denique omnia gentilia nomina, vt
*Parisien* Parisiensis: *Sauoïsien* Sabaudiensis: in quibus *e* clausum
scribitur & distinctè auditur, *i* & *e* nequaquam in diphthongum
conuenientibus. Sed & Picardi veterem hîc quoque tum scripturam tum
pronuntiationem retinuerunt, adeò quidem vt etiam scribant & pronuntient
*ceens*, hic intus: *dedens*, intus: *leens*, illic intus: quum reliqui
Franci scribamus & pronuntiemus *ceans, dedans, leans*: Alter huius
literæ sonus adulterinus est idem atque literæ *i* geminatæ duplicis,
in vnam tamen syllabam coalescentis, quanuis scribatur *i[e]*, litera
*n* sequente atque dictionem finiente. Sic in his monosyllabis rectè
pronuntiatis accidit, *bien* bonum, vel benè: *chien* canis: *Chrestien*
Christianus dissyllabum: *mien* meus, *rien* nihil: *sien* suus: *tien*
tuus vel tene, cum compositis: *vien* venio, vel veni cum compositis:
quæ omnia vocabula sic à purè pronuntiantibus efferuntur ac si scriptum
esset *i* duplici *biien, chiien*, &c. Pictones tamen veterem
pronuntiationem per *e* clausum retinuisse videri possent, nisi *e* in
*a* mutarent, vt *ils disant, ils parlant*. Sed in earundem vocum
foemininis *e* clausum restituitur: scribimus enim & efferimus
*chi[e]ne*, canis foemina, *Chrestiené*, Christiana: quanuis
*Chrestienté* Christianitas, pronuntiemus *Chrestient[e]: miené*, mea,
*siené* sua: *tiene*, tua & teneat, *viene* veniat.
*I i i*.
Hæc litera vt apud Hebræos & Latinos, sic apud Francos interdum vocalis
est, interdum consonans: quanuis illam Hebræi ante reperta puncta quæ
vocant, non inter vocales, sed inter palatinas consonantes non temerè
recensuerint. Cæterum quum hæc litera vocalis est natiuum illum
tenuissimum sonum retinet cæteris linguis vsitatum. Quum autem est
consonans, idem valet atque *g* nunc solet in Latinis istis vocibus lege
& legi (& quidem vitiosè) pronuntiari. Neque mihi displicet eorum
commentum qui hanc consonantem à vocali, inferiore illius patre producta
& hami instar recurua distinguit, sic nimirum illam consonantem
pingentes, *ja, je, ji, jo, ju*.
*O*.
Hæc vocalis in ipsa palati testudine quasi echo quædam resonat, minus
quidem clarè quam *a*, non tamen ita obscurè vt *ou* diphthongus, qua in
re à Bituricensibus & Lugdunensibus, aliísque non paucis populis
peccatur, qui pro *nostre* noster, *vostre*, vester: *le dos* dorsum,
pronuntiant *noustre, voustre, le dous*. Quasdam tamen similes voces
vsus obtinuit vt ita proferamus, veluti *col* & *cou*, collum: *fol* &
*fou*, stultus: *mol* & *mou*, mollis, licet semper scribamus *col, fol,
mol*, vnde *colet* ceruicula, *folle*, stulta & *molle* hæc mollis. At
illis contrarij Delphinates & Prouinciales quos vocant, sublata *u*
vocali ex diphthongo *ou*, scribunt & legunt *cop*, ictus: *beaucop*
multum: *doleur* dolor: *torment* tormentum, pro *coup, beaucoup,
douleur, tourment*. Sic Sabaudi pro *oui*, ita pronuntiant *oï* per
dialysin. Occitani verò, nomen etiam inde adepti, ex negante Græca
particula /ouk/, à vicinis fortasse Massiliensibus Græcis accepta,
fecerunt (quod mirum est) affirmantem particulam *oc*, pro *oui*, ita:
quæ omnes pronuntiationes vitiosæ sunt, & aures Francorum vehementer
offendunt.
*V v v u*.
Hæc litera, quum est vocalis, est Græcorum ypsilon, quod ipsa quoque
figura testatur, effertúrque veluti sibilo constrictis labris efflato,
vnde factum vt Hebræi non inter vocales siue Gutturales quas appellant,
sed inter labiales consonantes hanc quoque alteram, ante reperta quæ
vocant puncta, non immeritò numerarint. Sonus autem illius proximè ad
tenuitatem *i* vocalis accedit: quamobrem etiam promiscuè veteres Romani
optimus & optumus, Maximus & Maxumus, non illo pingui sono quo Romanum
suum *u*, & Græci vetustiores suum /o mikron/ efferebant, sed altero
illo tenui scribebant & pronuntiabant. Germani propterea hanc literam
solent *u* Gallicum, ab illo crassiore quem Galli per *ou* diphthongum
scribunt, distinctum appellare: & à litera *u* in suis minutis
characteribus hac imposita nota distinguunt, *[)u]*.
Cæterùm Franci Latinos grammaticos sequuti ad hanc literam retulerunt
etiam Æolici digammatis sonum, sic vocati quòd à solis Græcorum
populorum Æolibus vsurparetur, medium videlicet inter *ba* & *pha*,
sicut hodie Latini pronuntiant primam syllabam in vado, vetus, vita,
volo, vultus. In huius autem literæ pronuntiatione cauendum est tum
Vasconum vitium qui *b* pro *u* efferunt, vt *bin* pro *vin*: *bache*
pro *vache*: *beau* pro *veau*, & contrà, *u* pro *b*: qui error passim
in veteribus manuscriptis libris occurrit: tum etiam alterum Germanis
proprium, quo hanc consonantem pro *ph* siue *f*, & contrà *u* pro *ph*
siue *f* vsurpant: vt qui pro *vino, viuo, vitulo, vacca* pronuntient
*finum, fifo, fitulus, facca*, & contrà pro *fallere, valleré* &
similia: qui maximus error quanto est ipsis familiarior, tanto
diligentius est illis vitandus. At nostri maiores Franci peculiarem
habuerunt characterem Æolico digammati scribendo tam acutè excogitatam,
quàm est imperitè à posteris, in mediis syllabis neglectus, & initio
dictionum pro *u* consonnante vsurpatus, vt quum scribunt *vu* & *vue*.
Quum igitur hos sonos viderent maximè affines *ba* & *va*, à plerisque
confundi, figura vsi sunt quæ hanc affinitatem simul & ostenderet &
distingueret, charactere videlicet literæ *b* leuiter in sinistram nempe
v & *v* ad digammatis Æolici pronuntiationem significandam inflexo,
ídque non tantùm initio dictionum, vt à Francicè scribentibus adhuc
hodie obseruatur, vt *vie, vertu, vertueux*, sed etiam intra ipsas
dictiones, vt *vivré, recevoir, avoir, pouvoir*, qua de re suo rursum
loco à nobis dicetur. P. Ramus nostra memoria diligens multarum rerum
inquisitor, vt hanc literam vocalem à consonante distingueret, hunc
quidem characterem v, consonanti, istum verò *u*, vocali attribuit.
Laudo institutum, factum probare non possum. Nam illa quidem nota est
verum Græcorum /u psilôn/, id est, hæc ipsa vocalis. At *u* character
est, vt ex veteribus etiam manuscriptis codicibus apparet, antiquus
Græcus literæ betha, non autem digammatis solis Æolibus noti: quam notam
postea librorum descriptores perperam ad hanc literam tum vocalem tum
consonantem designandam accommodarunt: hoc tamen discrimine seruato,
quòd illa priore vsi sunt in dictionum initiis, ista verò intra ipsius
dictiones, aut in earum fine.
De consonantium literarum Francicarum pronuntiatione.
*B b*.
Hæc consonans eundem quidem sonum in Francica lingua retinet, quem &
Græci emendatè pronuntiantes & Latini obseruant, sed suauitate quadam
siccitatem ipsius temperante, quo magis cauendum est Germanis ne hanc
cum *p* sicciore etiam litera suo quodam more confundant, vt quum pro
scribere & bibere pronuntiant, & quidem non sine densiore quoque flatu
scrippere & pippere. De Vasconibus autem hanc literam in Æolicum digamma
transferentibus, paulò antè est à nobis dictum.
*C c c*.
Hæc consonans, orto proculdubio à vitiosa Latinæ linguæ pronuntiatione
errore, duplicem habet sonum, qui tamen fallere neminem nisi falli
volentem possit. Nam ante *a* & diphthongum *au*. Item ante *o*, & *ou*
diphthongum, & *u*, & *ui* diphthongum, sonum suum natiuum, paucissimis
exceptis vocabulis seruat, vt *cas*, casus: *cause*, causa: *columne*,
columna: *couler*, colare: *curer*, curare: *cuir*, corium. At ante
vocales *e* & *i* pronuntiatur sicut, *s* Latinum, vt *cé* & *ci*, ac si
scriptum esset *sé* & *si*.
Dixi excipi quasdam paucas dictiones in quibus itidem vt *s* Latinum
profertur tum ante *a* tum ante *o*, cuiusmodi sunt *ca, deca, façon,
façonner, glaçon, maçon, maçonner, limaçon, poinçon, poinçonner*, &
actiua tum præterita tum participia ab infinitis quæ in *cer* desinunt,
vt à *commençer*, fit *commençant* & *commençons, commença*: & si qua
sunt eiusmodi *s* Latino pronuntianda: quarum dictionum nonnulli quasdam
inserta *e* vocali quiescente scribunt, vt *commençea commençeons*, alij
verò, quos omnino sequendos arbitror, litera *s* tanquam cauda quadam
literæ *e* subiecta notant, & hanc literam *c* caudatum, Hispanorum more
vocant, vt *ça deça, façon, façonner*: *maçon maçonner*: *poinçon
poinçonner*: *commençay commença*: *commençons commençent*.
Quoties autem huic literæ adhæret sequens aspiratio, quæcunque vocalis
sequatur, tum solet crasso quodam & pingui sono proferri, cuiusmodi est
apud Hebræos literæ Schin in dextro latere signatæ, non vt Græcorum chi,
quod sonant Germani in verbo *machen*, sed vt *ch* pronuntiant in voce
*chelme*. Sic igitur Francicè sonant *chat*, catus: *chair*, caro:
*chaud*, calidus: *chez*, apud: *cheut*, lapsus: *riche*, diues:
*chose*, res: *chou*, brassica. At contrà Picardi pleraque à cæteris
Francis per *ch* pingue prolata, per *c* siccum efferunt, vt *cat,
cauld, cose, rigue*, & plurima è contrario per *ch*, proferunt, quæ per
*s* Latinum cæteri pronuntiant, vt *chechi, chela*, tanta est
dialectorum non modò varietas, sed etiam repugnantia.
*D d d d*.
Hæc consonans pronuntiata nullam syllabam claudit in Francica lingua
præter vltimam in quibusdam dictionibus, in quibus perinde pronuntiatur
vt *t*, sed ita vt siccitas eius aliquatenus liquefiat. Quod si quis
roget, cur non igitur *t* potius quàm *d* scribatur, respondeo id fieri
propter deriuatorum analogiam. Itaque scribimus *gaillard*, hilaris:
*paillard*, scortator: *lard*, lardum propter deriuata, *gaillardise,
paillarder, larder*, quum alioqui haud secus illa propriè efferamus,
quàm si per *t* scriberentur. Sic quamuis tertiæ personæ singulares
præsentis indicandi modi verborum actiuorum *t* literam regulariter
requirant in secunda & tertia coniugationibus, scribimus tamen *entend*,
intelligit: *fend, defend, fond, respond*, propter infinita, *entendre,
fendre, defendré, fondré, respondre*, quibus etiam nonnulli addunt
*pleind, peind, craind, feind, estraind, ioind, poind*, sed immeritò.
Nec enim in eorum infinitis modis, *plaindre, pendre, craindré, feindre,
estraindre, ioindre, poindre*, litera *d* inuenitur vt in illis ex
analogia, sed euphoniæ causa inseritur, vt in Græca dictione /andros/
pro /anros/, & in Francica *tendre*, pro *tenre*, à Latina voce tener.
Sed nullam excusationem admittit eorum error qui inter *quand* pro
quando & *quant* pro quantum nullum discrimen in scriptura statuunt. Et
hîc admonendi sunt Germani ne *t* pro *d* pronuntient, vt suum *das* &
*dag*, efferre solent *tas* & *tag*, & Latinè pro Doctore Toctorem aut
etiam Tocthorem proferre.
*F f*.
Hanc literam initio fuisse Æolici digammatis, siue *u* consonantis
notam, ipsa figura à Latinis vsurpata, demonstrat, ex vno gammate alteri
imposito constructa vt ex Ciceronis etiam quodam loco in oratione pro
Flacco manifestè liquet. Postea verò pro /ph/ Græcorum, id est pro ph
vsurpari coepit, vt & à Francis hodie pronuntiatur. Sicut autem dixi de
*u* consonante, magnoperè cauendum esse Germanis ne illam cum *f*
confundant, ita vicissim summoperè studeant oportet ne *f* pro *v*
consonante vsurpent: quanuis hæc litera dictionem finiens à Francis loco
digammatis scribatur, & vt *f* pronuntietur, vt *beuf, bref, cerf, gref,
naïf, nef, nerf, serf, suif, vif*, à Latinis vocibus, bouis, breuis,
ceruus, grauis, natiuus, nauis, neruus, seruus, seuum, viuus: restituto
in illorum deriuatis digammate, vt *bovine, breveré, cerve, grever,
navire, nerveux, servitude, vivacit[e], naiveté*.
*G g g*.
Hæc consonans ante *a, o*, & *u*, verum suum sonum seruat proximum
Cliteræ, vt *gale*, scabies: *gaule*, Gallia: *gosier*, guttur:
*goutte*, gutta: *aigu*, acutus. At ante *e* & *i*, errore à Latina
vitiosa pronuntiatione propagato, idem prorsus plerunque sonat atque *i*
consonans in Latinis vocibus, vt à plerisque etiamnum enuntiatur Regere
& Regis, vt *gager, regir*, ac si scriptum *gaier et rejir*. Sed neque
illud neque istud exceptione caret. Nam & ante *a* & ante *o* interdum
vt *j* consonans, & contrà ante *e* & ante *i* natiuo suo sono
profertur, quæ tamen varietas facilè discernitur. Quoties enim ante *a*
& *o* pro *j* consonante vsurpatur, illi subiici solet *[e]*, non vt
proferatur, sed vt silens ostendat *g* in iis dictionibus non aliter
efferendum quàm ante *[e]* consueuit, id est pro *j* consonante, vt
*mangeons* comedimus, item *ié mangeay, tu mangeas, il mangea, nous
mangeasmes, vous mangeastes, ils mangearent*, comedi, disti, dit, dimus,
distis, derunt, perinde ac si scriberetur *manions, manjay, manias*, &c.
Sic Germani nonnulli pro Ego perperam pronuntiant Eio, & pro Gallus
Iallus. Vnde Bituricenses *Iau* pro Gallo & *Aiacé* pro *Agacé*, id est
pica. Sic etiam ante *o* vt *flageol*, fistula pastoritia. At quoties
ante *e* vel *i* natiuum suum sonum retinet, solet illi adiici *u*
itidem quiescens, & hoc vnum ostendens, quanuis sequatur *e* vel *i*,
tamen natiuo suo sono hanc literam esse proferendum vt *langue* &
*languir*, in quibus nusquam auditur *u*, sed indicat non esse
proferendas istas voces vt si scriberetur *lanje* & *lanjir*. Itali verò
nescio qua ratione hunc sonum per *gh* scribunt, vt *stringhié,
ghiotto*, & similia.
*H h h*.
Aspirationem Franci quantum fieri potest emolliunt, sic tamen vt omnino
audiatur, at non asperè ex imo gutture efflata, quod est magnoperè
Germanis & Italis præsertim Tuscis, obseruandum. Deinde cauendum
accuratè, ne vel vbi quiescit efferatur, (quibus autem in vocabulis
quiescat, partim vsus docet, partim etiam suo loco dicemus) vel vbi
pronuntianda est prætermittatur, quo vitio purgatis auribus
molestissimo, Burgundi, Bituricenses, Lugdunenses, & Aquitani penè omnes
laborant, pronuntiantes *en ault, l'autesse, l'acguenee, l'azard, les
ouseaux*, pro *en hault, la haultesse, la hacquenee, le hazard, les
houseaux*. Quibus autem in vocibus sonet exquiescentium recensione etsi
facilè fuerit iudicare, placuit tamen illorum in quibus auditur,
plerasque enumerare, quò faciliùs sibi quisque ab illo vitio cauere
possit. In harum igitur dictionum initiis aspiratio pronuntiatur.
*H* ante *a*.
*Ha* Interiectio exclamantis & imitantis.
*Hache*, hasta.
*Halier*, dumetum.
*Haïr*, odisse, cum omnibus deriuatis.
*Haire*, cilicium.
*Hairon*, ardea.
*Hait*, vetus verbum Gallicum quo animi acquiescentis
alacritas significatur, vnde *souhait*
& *souhaitter*.
*Halé*, forum tectum rerum venalium.
*Halecret*, thorax ferreus.
*Haler*, sursum funibus onus attollere.
*Haleter*, anhelare.
*Hameau*, viculus.
*Hanap*, patera, vetus Gallicum verbum.
*Hanche*, coxa.
*Hante*, hastile.
*Hanter*, frequentare, cum deriuatis.
*Haquebute*, gestatoria bombarda.
*Haquenee*, gradarius equus.
*Hacquet*, species vehiculi.
*Harangue*, oratio publicè habita.
*Haras*, equorum grex.
*Harceler*, incessere.
*Hardes*, sarcinæ.
*Hardi*, Audax, cum deriuatis.
*Haren*, halec, pro pisciculo marino.
*Harer*, incitare, fictitia vox ab interiectione ha.
*Harnie*, hernia, cum deriuatis.
*Harier*, vrgere, ab eadem interiectione ha.
*Harnois*, lorica.
*Harpe*, Cithara, cum deriuatis.
*Hart*, Laqueus.
*Hazard*, periculum incertum, cum deriuatis.
*Hasle*, torrens solis æstus, cum deriuatis.
*Haste*, veru, pro quo purius loquentes Franci dicunt *vne broche*.
*Haubert, haubergeon*, thorax.
*Haute*, quantum aliquis potest semel arripere.
*Hauet*, vncus.
*Hauir*, retorrere.
*Hault*, altus, cum deriuatis.
*Haye*, sepes.
*Haure*, nauale.
*H* ante *e e e*.
*He*, interiectio vocantis.
*Heaume*, galea.
*Hector*, nomen proprium.
*Hennir*, hinnire.
*Herault*, fecialis.
*Henri*, nomen proprium.
*Herisson*, herinaceus.
*Herse*, occa.
*Hestoudeau*, pullaster.
*Hestre*, cerrus.
*Heurt*, Illisio, cum deriuatis.
*H* ante *i*.
*Hibou*, bubo.
*Hideux*, horridus.
*Hie*, fistuca.
*H* ante *o*.
*Ho*, interiectio vocantis.
*Hobin*, equus tolutarius.
*Hocher*, quatere.
*Hochet*, infantile crepitaculum.
*Hoguiner*, contrectatione lacessere.
*Hola*, Interiectio sistentis.
*Hon*, Interiectio cum indignatione recusantis, vnde *hongner*.
*Hongre*, Hungarus, Cantherius.
*Hongrie*, Hungaria.
*Honnir*, dedecorare.
*Honte*, pudor, ignominia, cum deriuatis.
*Hoquet*, singultus.
*Hoqueton*, tunicæ species.
*Horion*, ictus fuste impactus, vox Picardis peculiaris.
*Hors*, foris.
*Hote*, corbis dossuaria.
*Hou*, interiectio abigentis cum ignominia.
*Houbelon*, lupulus.
*Houe*, bipalum cum deriuatis.
*Houlette*, pedum.
*Houppe*, floccus.
*Houseau*, ocrea.
*Housse*, stragula sellæ equestri imposita.
*Housser*, pertica abstergere.
*Houssine*, virga arbustea.
*Houx*, aquifolia.
*H* ante *V*.
*Huer*, inclamare, fictitia vox.
*Huche*, mactra.
*Hucher*, voce accersere, dictio Picardis præsertim
familiaris, cum deriuatis.
*Hulote*, vlula.
*Humer*, sorbere cum deriuatis.
*Hupe*, vpupa.
*Hurler*, vlulare.
*L l l*.
*L* natiuum suum sonum singularis retinet tum dictionem inchoans vt *la,
le, li, lo, lu*, tum finiens, vt *al, el, il, ol, ul*. Sin verò
geminetur ídque ante *a, e*, vel *o* (quod fieri solet consuetudine
potius quàm necessaria ratione) tum nihilominus pronuntiatur vt simplex,
vt *aller, belle, telle, querelle, folle, molle*. Ante *i* verò vocalem
edit mollem quendam sonum Hebreæ, Græcæ, & Latinæ linguæ prorsus
insuetum, proximè accedentem ad sonum syllabæ *li* cum proxima vocali
coalescentis, quem Itali quidem per *gl* scribunt, tum in initio, vt in
*gli* articulo, tum intra ipsam dictionem, vt *figliuolo*: Hispani verò
per duplex *ll* initio quoque vocabulorum notant, vt *llamado* quasi
*liamado* trissyllaba dictione. Francis autem hic sonus nullam dictionem
incohat, præterquam Bituricensibus qui *gloire* & *glorieux*, & similia
efferunt quasi *lioire* dissyllabum, & *liorieux* trissyllabum
scribatur. Sic ergo duplex *ll* à Francis enuntiatur, proximè præcedente
*i*, quæ vocalis si sola fuerit, sonum suum seruat, vt *bille*,
globulus, *fondrillé*, sordes in fundo hærentes: *fille*, filia:
*grille*, craticula: *fourmiller*, formicarum instar pullulare:
*chenille*, eruca: *piller*, populari: *quille*, lignum paruulum
pyramidis instar effictum: *siller*, nictare: *sillon*, sulcus in re
rustica, siue merges. Excipe dictionem vnicam *ville* pro vrbe, in qua
sonat *l* singulare, sic scripta, vt à foeminino adiectiuo *vile*, vilis
discernatur. Sin autem vocalem *i* præcedat alia quæcunque siue simplex,
siue in diphthongo, tum *i* quiescit, & indicat duplex illud *ll* illo
molli sono efferendum, vt ante *a bailler*, tradere, *paille*, palea:
*saillir*, salire: ante *e, veiller*, vigilare, *treillis*, clathra:
ante *ou, mouiller*, madefacere: *grenouille*, rana: *bouillir*,
bullire. ante *eu, feuille*, folium: *veuille*, velim. Sic enim hæc
arbitror scribenda non vt vulgo solent, *fueille, vueille*. Quod autem
Aquitani & eos imitati nonnulli hunc sonum scribunt per *lh* vt *balher,
moulher*, & similia, ipsi viderint qua ratione faciant.
*M m m*.
*M* syllabam inchoans vero & omnibus linguis vsitato sono compressis
labiis effertur, vt *ma, me, mi, mo, mu*: syllabam autem finiens siue
intra ipsam dictionem, siue in vltima vocabulorum, perinde prorsus
pronuntiatur vt *n*, de qua mox dicemus, ita videlicet vt non modò labia
non occludantur, sed etiam linguæ mucro dentium radicem non feriat, vt
*temporel*, temporalis, *hymne*, hymnus, *dommage*, damnum, *dam*,
damnum, *nom*, nomen, *haim*, hamus, *faim*, fames, *temps*, tempus,
perinde efferenda acsi scriptum esset, *tanporel, hinne, donmage, dan,
non, hin, fin, tans*.
*N n n*.
Hæc quoque consonans syllabam inchoans natiuum sonum retinet, vt, *na,
ne, ni, no, nu*: intra dictionem autem, vel vltimam dictionis syllabam
incipiens, sæpe sonum quendam edit mollem admodum, tum Hebræis tum
Græcis, tum etiam fortasse Latinis ignotum, quamuis Italis quoque &
Hispanis familiarem: quem illi quidem vt & Franci per *gn*, isti verò
per *n* superinducta lineola signatum scribunt, hoc charactere
videlicet, *ñ*, vt post *a, gagna*, post *e* clausum *gagner*: post *e*
foemineum, *rongne*: post *i, ignorer, guigner*: post *o, rognon*: post
*eu, gaigneur*: quæ pronuntiatio eadem penè est, atque si hæc ita
scribas & pronunties vt dissyllaba, *gania, ganier, guinier, ronion,
ganieur, et iniorer* trissyllabum. Hinc factum vt nonnulli ante *on* in
huiusmodi vocibus *i* quiescens inserant, quod ego quidem non probo,
quum potius si occurrerit sit expungendum. Sic enim à nominibus *coin,
tesmoin, et besoin*, deducuntur verba, *cogner, tesmogner, et besogner*:
quæ nonnulli, interiecto altero *n*, scribunt *congner, tesmongner,
besongner*. Neque sanè temerè id faciunt, quum sæpissimè sic geminentur
*m*, vt pro *home*, homo, vsus obtinuit vt scribatur & pronuntietur
*hommé*, & *n* quoque in *bonne, sonner, honneur, honneste* à Latinis
vocibus Bona, Sonare, Honor, Honestas: licet dicamus simplici *n honorer
& honorable*, ab Honorare & Honorabilis. Sic etiam vel *g* expuncto
scribendum est *conoistre, & conoissance* vel in *n* mutato, *connoistre
et connoissance*, pro quibus vitiosè scribi solet *cognoistre* &
*cognoissance*: Cuiusmodi *n* Hebræi non scriberent geminum, sed per
daghes forte quod vocant, aptissimo compendio notarent, cuius exemplum
nobis accommodatissimum nostra hæc Francica lingua suppeditat in
diuersis dictionibus, quarum prior in *n*, posterior verò incipit à
vocali: Exempli gratia, Francicè sic rectè scripseris, *Pierre s'en est
alle*, quod tamen sic efferendum est, *Pierre s'en nest alle*. Sic, *on
m'en a parle*, ac si scriptum esset, *on m'en na parle*, illo videlicet
prioris dictionis *n* daghessato, & cum vocali sequentem vocem
incipiente coniuncta, pro eo quod Parisiensium vulgus pronuntiat, *il sé
nest alle, on me na parle*, per *e* foemineum vt in pronominibus *sé* &
*mé*. Sed hoc in primis curandum est peregrinis omnibus quod antea in
litera *m* monui, nempe hanc literam quoties syllabam finit, quasi
dimidiato sono pronuntiandam esse, mucrone videlicet linguæ minimè
illiso superiorum dentium radici, alioqui futura molestissima
pronuntiatione: quo vitio inter Francos laborant etiamnum hodie
Nortmanni. Græcos autem haud aliter hanc literam ante /k, g, ch/,
pronuntiare consueuisse annotat ex Nigidio Figulo Agellius.
*P p*.
Sicca est admodum huius literæ pronuntiatio vt in reliquis linguis, sed
in Francico idiomate quantum fieri potest emollitur, syllabam in paucis
finiens, vt in interiectionibus *hip* quæ saltantis alacritatem indicat,
& *hop* aliquem inclamantis, vt apud Aristophanem /batrachois/, & vetere
voce iam obsoleta *hanap* pro calice: *cap* promontorium: *coup* ictus:
vnde aduerbium *beaucoup*: *sep*, vitis. Germanis verò danda est opera
ne illam cum *b* confundant, veluti cum bræceptor dicunt pro præceptor.
*Q q*.
Hæc consonans syllabam inchoans semper habet *v* vocalem adiunctam, sed
quiescentem vt suo loco dicemus, & hoc vnum indicantem, hanc
consonantem, quæcunque sequatur vocalis, idem valere atque K id est
Græcorum Cappa, siue Hebræorum Coph, vt *quand*, quando: *quant*,
quantum: *que*, quod: *qui*, quis: *quotidien* quotidianus: quasi
scriptum sit *kand, kant, ke, ki*. Redundat igitur litera C illi à
quibusdam præposita in nonnullis vocabulis, vt *auecques, picquer*,
nullo prorsus vsu, quum sufficiat scribere *aueques & piquer*. Syllabam
finit quantum possum meminisse in hac vnica dictione *Coq*, gallus
gallinaceus: sed desinentia in *c* plurima vocabula scribuntur per *qu*
in deriuatis, vt *rebequer, bequer, claquer, choquer, defroquer, greque,
fantastique, publique, croquer*, à *rebec, bec, clac, choc, froc, grec,
fantastic, public, croc*. Quædam tamen eiusmodi formant deriuata non in
*qu*, sed in *ch*, vt, *duché, sachet, seche, rocher, deiucher,
acrocher*, à nominibus *duc, sac, sec, roc, desiuc, croc*.
*R r r*.
HÆc litera siue inchoet siue finiat syllabam, natiuo suo sono profertur.
Immò quamuis sit omnium literarum asperrima, ideóque apud Hebræos
nunquam daghessetur, & Francicam linguam constet molitiem
pronuntiationis in primis captare, tamen quum geminatur, fortiter est
efferenda, vna quidem priorem syllabam finiente, altera verò sequentem
inchoante, vt *barre, beurre, courre, errer, ferrer, fourrer, quarre,
verre*. Itaque cauendum est Cenomanorum, Pictonum & Lotharingorum vitium
qui duplicem vt simplicem enuntiant: quum tamen contrà iidem Cenomani
simplicem vt duplicem efferant, vt *fairre*, facere, & *voirre*, verè.
Parisienses autem, ac multo etiam magis Altissiodorenses & mei Vezelij
simplicem etiam in s vertunt, vt *courin, Masie, pese, mese, Theodose*
pro *cousin, Marie, pere, mere, Theodore*: quomodo etiam Romani
promiscue scripserunt Valesius & Valerius: honos & honor: & flos & mos
retinuerunt pro flor & mor, vt ex obliquis floris & moris apparet. Imo
etiam veteres honosem pro honorem scribebant, vt Festus testatur. Sed
hoc vitium in Francica lingua nullus mos excusat.
*S s s*.
Hæc consonans suo natiuo sibilo semper profertur dictionem incipiens,
vt, *sage, semer, signe, songe, surmonter*. Intra ipsam autem dictionem,
si inter duas vocales deprehendatur, vnam videlicet quæ syllabam
præcedentem finiat, & alteram quæ ipsi sigmati adhæreat, tunc lenissimo
sibilo vt Zain Hebræorum & Francorum Zeta, de quo mox dicemus, non autem
vt Græcorum /z/, quod respondet Hebræorum Tsade, pronuntiatur, vt
*cause, desir, plaisir, raison, baiser, creuser, priser, chose, oser,
vser, excuser*, quæ sic efferuntur ac si scriberetur, *cauze, dezir,
plaizir, raizon, baizer, creuzer, prizer, choze, ozer, vzer, excuzer*:
ídque vsque adeò perpetuum est, vt etiam hæc litera dictionem finiens, &
inter duas vocales deprehensa similiter pronuntietur vt *les ames, les
asnes, les engins, les instrumens, les ordures, les vsages,* acsi
scriberetur *lez ames, lez asnes, lez engins, lez instrumens, lez
ordures, les vsages*. Quod si inter duas vocales duplex scripta
comperiatur, tunc prior quidem quiescit, posterior autem perfecto
natiuóque suo sibilo profertur, vt *aussi, baisser, laisser, chausse,
chasser, dessus, dessoubs, glisser, grossir, toussir*, & similia. Idem
statuendum quoties inter consonantem præcedentem & vocalem adhærentem
occurrit, vt *ainsi, transi, apprehension*. Itaque perperam nonnulli
*prinse, entreprinse, peinson*, scribunt & pronuntiant. Quibus autem in
syllabis quæ pluribus consonantibus constant, hæc litera sileat, suo
loco dicemus.
*T t*.
Hæc consonans syllabam inchoans, siue sola vt *ta, te, ti, to, tu*: siue
cum *r*, vt *tra, tre, tri, tro, tru*, (nam in Francica lingua vix aliam
sibi consonantem adsciscit) natiuum suum sonum retinet à litera *d*
distinctum. Hoc obseruandum est Germanis, quibus mos est has duas
literas sæpissimè permutare. Syllabam verò nunquam finit intra
dictiones, nisi geminata ac proinde quiescens, vel aliâs superuacanea,
vt *lettre, mettre*. Cæterùm in Francicis vocibus à Latinis in *tio*
desinentibus desumptis, (in quibus hæc consonans scribitur) nulla certè
ratione, sed communi errore ab iis qui vitiosè Latina pronuntiant, in
peregrinas quoque linguas propagato, hæc litera pronuntiatur per *c*
siue solum vt *interrogation, disposition*, & similia plurima: siue cum
*c*, vt *affection*, affectio, quasi scriptum sit *interrogacïon,
disposicion, affeccion*: præcedente tamen *s*, suum natiuum sonum
seruat, vt *combustion*. Quòd si dictionem finiat, sequente quacunque
consonante, quiescit, vt suo loco dicemus. Sed huic literæ mirum quiddam
accidit, nempe vt, vbi nusquam apparet, tamen euphoniæ causa
pronuntietur, vt si scribas *parle-il*, loquitúrne? pronuntiandum erit
interposito *t*, etiam seruato *e* foemineo, *parlet-il*. Sic in tertiis
personis singularibus futuri indicatiui *ira-il, parlera-il*, &
præsentis etiam indicandi in quibusdam verbis, vt *va-il*, scribitur
quidem, sed pronuntiatur *irat-il, parlerat-il*, quam pronuntiationem
recentiores quidam ad normam scripturæ exigunt: sed hoc certè facere
saltem non possunt in tertia persona singulari præsentis temporis
indicatiui primæ coniugationis vt *aime il*? Veteres autem maiores
nostros tertias personas singulares desinentes in a, vt *va* vadit, &
tertias singulares tum præteritorum perfectorum, vt *aima* amauit, tum
futurorum vt *aimera*, scripsisse & pronuntiasse addito, *t* quod scribi
paulatim desierit, indicat Burgundorum dialectus, qui adhuc hodie
scribunt & pronuntiant, *Ié va, tu vas, il vat*, & *i'aima, tu aimas, il
aimat*, & *ié parlera, tu parleras, il parlerat*.
*X x*.
Hæc litera in peregrinis dictionibus, necessitate quadam Francicæ linguæ
suauitati veluti vim afferente, pronuntiatur pro duplici *cc* vt
*xerxes, Artaxerxes*, sic tamen vt in posteriore istorum nominum syllaba
audiatur alterum *c* duntaxat, quasi scribatur *xerces Artaxerces*. Sic
etiam syllabam finiens effertur, vt *exercer, exemplé, executer*, etiam
vbi *c* redundat, vt *exces, excessif*. In extremis verò dictionibus
idem sonat prorsus atque s, & partim vsu potius quàm firma ratione
vsurpatur, vt in dictionibus *noix*, nux: *paix*, pax: *poix*, pix: & in
nominibus numeralibus *six*, sex, & *dix*, decem, & eorum deriuatis, vt
*sixiesme, dixiesme*: partim etiam ratione. Quum enim in litera
quotidiana & verè Francica quam manu scriptam cursiuam vocant, vix ac ne
vix quidem discerni possent *n* & *u*, (quæ causa etiamnum hodie cogit
Germanos literam *u* ab *n* imposito quodam apice distinguere) vsurpari
cæpit x pro s præcedente diphthongo *au* vel *eu*, ne in pronuntiatione
hallucinaretur, vt *ceux, dieux, lieux, mieux*, ne quis si s adhibitum
esset, legeret *cens, diens, liens, miens*. Itidémque vsus obtinuit vt
scriberetur *cheuaux, maux*, & similia, ne quis legeret *cheuans et
mans*.
De *y* quod u Græcum falsò vocant.
Quum hanc literam viderem non modò promiscuè & nulla prorsus ratione
inscribenda Francica lingua vsurpari, sed etiam falsò *i* Græcum vocari,
quum /u/ Græcorum non sit *i*, sed *u* illud exile crassæ diphthongo
*ou* oppositum, videor mihi tandem comperisse quod res est: nunquam
videlicet maiores illos nostros de isto *i* Græco cogitasse, sed duplex
/i/ vocale scripsisse, vt nunc quoque Germani scribunt, hac nimirum
forma *ij*: quæ facilè postea in *y* degenerarit, & *u* Græcum vocari
coepit, quod eius formam, Latinis descriptoribus familiarem, imitaretur.
Sic etiam corrupta iampridem Græca pronuntiatione factum vt /u/ cum iota
confundatur. Vsus autem istius duplicis *ij* fuit duntaxat post *ai* &
*oi* diphthongos occurentibus diphthongis aliis ab *i* incipientibus,
puta *ia*, vel *ie*, aut triphtongis *iau* vel *ieu*, vt *plaije*:
*aije*: *loijal: roijal: loijauté: ioije: ioijeux: loijaux*: in
cuiusmodi dictionibus vitio scripturæ tripliciter vitiata fuit
pronuntiatio. Nam alij sic ista efferunt posteriore *i* eliso, acsi
scriptum esset *joi,eux: loi,al: moi,en: plai,e*. Alij, vt Aurelij,
corruptissimè posterius *i* pronuntiant, vt consonantem, priore *i*
expuncto, *a,ié: jo,je: io,jeux: lo,jal*: quas prolationes omnes constat
vitiosas esse, & illam veram prolationem retinendam in qua diphthongus
gemina, aut diphthongus & triphthongus distinctè audiuntur, nempe
*plai,ié: ai,ié: pai,ier: pai,iement: ioi,ié: ioi,ieux: moi,ien:
loi,ial: loi,iauté: roi,ial: monnoi,ieur*. Sic maiores nostri primas
personas singulares præt. imper. tum indicatiui modi, vt *ai,moi,ie*,
tum optandi, vt *ai,me,roi,ié*, enuntiabant, quod vsurpauit etiam
Marotus Psalmo 23. nempe *vien,droi,ie*, & *craindroi,ie*, trissyllaba:
pro quibus postea vsus obtinuit, vt, extrita diphthongo *ie*, scribamus
& efferamus *aimoi, aimeroi, viendroi, craindroi*: sæpe etiam addito
*s*, quæ tamen est propria, Græcorum more, secundæ personæ singularis
nota, nempe *aimois, aimerois, viendrois, craindrois*. Sic enim etiam
Marotus in quadam Epistola vsum potius quàm rationem sequutus,
*O noble Roy François,
Pardonné moi, car ailleurs ié pensois.*
Sed & iidem nostri maiores eandem rationem olim sequebantur in tertiis
pluralibus personis, per *e* tantum foemininum in vltima syllaba
efferendis, puta *aimoi,ent: ai,me,roi,ent*: quæ pronuntiatio dupliciter
postea corrumpi coepit. Quidam enim expuncto *i* pronuntiant, *aimoent*:
& *aimeroent*, per *[e]* clausum, sicut Pictones adhuc hodie tertias
personas plurales, *aiment, disent*, sic efferunt vt participia *aimant,
disant*. Aliquj verò, vt Tholosates & alij plerique Aquitani, extrito
*e* pronuntiant *ai,moint*, & *ai,me,roint*, diphthongo *oi* suo natiuo
sono prolata vt in his vocibus, *soin, besoin, tesmoin*. At nunc Franci
rectè pronuntiantes: quanuis verere manente scriptura, sic ista
efferunt, vt plures personæ, *aimoïent, aimeroïent*, non sono sed solo
accentu circumflexo differant à singularibus, *aimoit, aimeroit*, vt si
scribatur, *aimôit, aimerôit*.
Leuis autem erit huius literæ emendatio, charactere minimè immutato, sed
duplici tantum apice huic formæ *ij* imposito, vt iam omnes nullum hic
esse Græcum /u/ norint, sed duplex iJ, nusquam alibi scribendum quàm
post diphthongos *ai* vel *oi*, sequentibus quas dixi, vel diphthongis
vel triphthongis.
*z*.