_Lucret. VI. v. 1123._
Haec igitur subito clades nova, pestilitasque,
Aut in aquas cadit, aut fruges persidit in ipsas,
Aut alios hominum pastus, pecudumque cibatus:
Aut etiam suspensa manet vis aëre in ipso:
Et quom spiranteis mistas hinc ducimus auras,
Illa quoque in corpus pariter sorbere necesse est.
Consimili ratione venit Bubus quoque saepe
Pestilitas, etiam pecubus balantibus aegror.
Nec refert, utrum nos in loca deveniamus
Nobis adversa, et coeli mutemus amictum;
An coelum nobis ultro natura cruentum
Deferat, aut aliquid, quo non consuevimus uti:
Quod nos adventu possit tentare recenti.
Haec ratio quondam morborum, et mortifer Aër
Finibus Cecropiis funestos reddidit agros,
Vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
Nam penitus veniens Aegypti e finibus ortus,
Aëra permensus multum, camposque natanteis,
Incubuit tandem populo Pandionis: omnes
Inde catervatim morbo mortique dabantur.
Principio caput incensum fervore gerebant:
Et dupliceis oculos suffusa luce rubenteis:
Sudabant etiam fauces intrinsecus atro
Sanguine, et ulceribus vocis via septa coibat;
Atque animi interpres manabat lingua cruore,
Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu:
Inde ubi per fauceis pectus complerat, et ipsum
Morbida vis in cor moestum confluxerat aegris;
Omnia tum vero vitai claustra lababant.
Spiritus ore foras tetrum volvebat odorem,
Rancida quo perolent projecta cadavera ritu.
Atque animi prorsum vires totius, et omne
Languebat corpus, lethi jam limine in ipso.
Intolerabilibusque malis erat anxius angor
Adsidue comes, et gemitu commista querela,
Singultusque frequens, noctem persaepe, diemque,
Conripere adsidue nervos et membra coactans,
Dissolvebat eos, defessos ante, fatigans.
Nec nimio cuiquam posses ardore tueri
Corporis in summo summam fervescere partem;
Sed potius tepidum manibus proponere tactum,
Et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
Corpus, ut est, per membra sacer dum diditur ignis.
Intima pars homini vero flagrabat ad ossa;
Flagrabat stomacho flamma, ut fornacibus, intus.
Nil adeo posset cuiquam leve, tenueque membris
Vertere in utilitatem; ad ventum et frigora semper
In fluvios partim gelidos ardentia morbo
Membra dabant, nudum jacentes corpus in undas.
Multi praecipites lymphis putealibus alte
Inciderunt ipso venientes ore patente.
Insedabiliter sitis arida corpora mersans
Aequabat multum parvis humoribus imbrem.
Nec requies erat ulla mali, defessa jacebant
Corpora, mussabat tacito medicina timore,
Quippe patentia quom totas ardentia nocteis
Lumina versarent oculorum expertia somno,
Multaque praeterea mortis tum signa dabantur;
Perturbata animi mens in moerore, metuque;
Triste supercilium, furiosus voltus, et acer,
Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
Creber spiritus, aut ingens, raroque coortus,
Sudorisque madens per collum splendidus humos,
Tenuia sputa, minuta, croci contincta colore.
Salsaque, per fauceis raucas vix edita tussis:
In manibus vero nervi trahier, tremere artus:
A pedibusque minutatim succedere frigus
Non dubitabat; item ad supremum denique tempus
Compressae nares; nasi primoris acumen
Tenue, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis,
Duraque; in ore patens rictum, frons tenta micabat;
Nec nimio rigida post strati morte jacebant:
Octavoque fere candenti lumine solis,
Aut etiam nona reddebant lampade vitam.
Quorum si quis, ut est, vitârat funera lethi
Ulceribus tetris, et nigra proluvie alvi:
Posterius tamen hunc tabes, lethumque manebat;
Aut etiam multus capitis cum saepe dolore
Conruptus sanguis plenis ex naribus ibat;
Huc hominis totae vires corpusque fluebat.
Profluvium porro qui tetri sanguinis acre
Exierat, tamen in nervos huic morbus et artus,
Ibat, et in parteis genitaleis corporis ipsas.
Et graviter partim metuentes limina lethi
Vivebant ferro privati parte virili:
Et manibus sine nonnulli, pedibusque, manebant
In vita tamen, et perdebant lumina partim:
Usque adeo mortis metus his incusserat acer.
Atque etiam quosdam cepêre oblivia rerum
Cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
Multaque humi quom inhumata jacerent corpora supra
Corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
Aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem:
Aut, ubi gustârat, languebat morte propinqua.
Nec tamen omnino temere illis solibus ulla
Comparebat avis, nec noctibus saecla ferarum
Exibant sylvis: languebant pleraque morbo,
Et moriebantur: quom primis fida canum vis
Strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
Extorquebat enim vitam vis morbida membris.
Incomitata rapi certabant funera vasta.
Nec ratio remedî communis certa dabatur:
Nam quod alîs dederat vitaleis Aëris auras,
Volvere in ore licere, et caeli templa tueri:
Hoc aliis erat exitio, lethumque parabat.
Illud in his rebus miserandum, et magnopere unum
Aerumnabile erat, quod, ubi se quisque videbat
Implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
Deficiens animo moesto cum corde jacebat
Funera respectans, animam et mittebat ibidem.
Quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
Ex aliis alios avidi contagio morbi:
Idque vel in primis cumulabat funere funus.
Nam quicumque suos fugitabant visere ad aegros,
Vitaï nimium cupidi, mortisque timentes,
Poenibat paullo post turpi morte malaque
Desertos, opis experteis, incuria mactans
Lanigeras tamquam pecudes, et bucera saecla.
Qui fuerant autem praesto, contagibus ibant,
Atque labore, pudor quem tunc cogebat obire,
Blandaque lassorum vox mista voce querelae.
Optimus hoc lethi genus ergo quisque subibat.
Inque aliis alium populum sepelire suorum
Certantes, lacrimis lassi luctuque redibant.
Inde bonam partem in lectum moerore dabantur.
Nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus,
Nec mors, nec luctus tentaret tempore tali.
Praeterea, jam pastor, et armentarius omnis,
Et robustus item curvi moderator aratri,
Languebant, penitusque casis contrusa jacebant
Corpora, paupertate, et morbo dedita morti.
Exanimis pueris super exanimata parentum
Corpora nonnumquam posses, retroque videre
Matribus et patribus natos super edere vitam.
Nec minimam partem ex agris aegroris in urbem
Confluxit, languens quem contulit Agricolarum
Copia, conveniens ex omni morbida parti.
Omnia complebant loca, tectaque, quo magis aestu
Confectos ita acervatim mors adcumulabat.
Multa siti prostrata viam per, proque voluta
Corpora silanos ad aquarum strata jacebant,
Interclusa anima nimia ab dulcedine aquaï.
Multaque per populi passim loca promta, viasque
Languida semianimo tum corpore, membra videres,
Horrida paedore, et pannis coöperta perire
Corporis inluvie: pellis super ossibus una,
Ulceribus tetris prope jam, sordique sepulta.
Omnia denique sancta deùm delubra replerat
Corporibus mors exanimis, onerataque passim
Cuncta cadaveribus caelestûm templa manebant.
Hospitibus loca quae complerant aedituentes.
Nec jam relligio divûm nec numina magni
Pendebantur: enim praesens dolor exsuperabat:
Nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
Ut prius hic populus semper consuêrat humari.
Perturbatus enim totus trepidabat, et unus
Quisque suum pro re consortem moestus humabat.
Multaque vis subita, et paupertas horrida suasït.
Namque suos consanguineos aliena rogorum
Insuper exstructa ingenti clamore locabant,
Subdebantque faceis multo cum sanguine saepe
Rixantes potius, quam corpora desererentur.
A. del M. 3627, di Roma 326, avanti G. C. 428. Straordinaria siccità
precedette alla peste, scoppiata in Roma, essendo consoli Aulo Cornelio
Cosso, e Tito Quirizio Peno. Questa però, se pur fu vera peste, non
vi fece grande strage, e lo spavento fu maggiore del danno. (_T. Liv.
Decad. I. lib._ 4.).
A. del M. 3643, di Roma 342, avanti G. C. 412. Erano consoli Quinto
Fabio Ambusto e Cajo Furio Pacillo, quando la peste tornò ad infestare
la città di Roma. La storia non ricorda in questo corso del morbo
alcuna particolarità (_T. Liv. Decad. I. lib._ 4.).
A. del M. 3656, di Roma 355, avanti G. C. 399. La state di quest'anno
fu assai trista per li Romani. Essi videro perir di peste in gran
numero gli animali; al che successe la mortalità, e ben fiera, degli
uomini. Per liberarsene avendo essi in vano usate supplicazioni e
sacrificj diretti a placare gli Dei, dietro interpretazione de' libri
Sibillini, rinnovarono la cirimonia del lectisternium, o sia di por
letti nel tempio intorno ad una tavola carica di vivande (_T. Liv.
Decad. I. lib._ 5.).
A. del M. 3663, di Roma 362, avanti G. C. 392. Essendo consoli Lucio
Valerio Petito, e M. Manlio Capitolino presso grande siccità, e calore
straordinario si rinnovò la peste nella campagna di Roma. Nulla di più
si conosce sul conto di essa (_T. Liv. Decad. I. lib._ 5.).
A. del M. 3666, di Roma 365, avanti G. C. 389. Fatta l'irruzione de'
Galli in Italia e dopo la famosa battaglia, da essi vinta contro i
Romani presso Caminate e Rio del Mosso, si sviluppò nel loro esercito
la peste, la quale fece secondo suo costume non poche stragi fra le
truppe vittoriose (_T. Liv. Decad. I. lib._ 5.).
A. del M. 3671, di Roma 870, avanti G. C. 384. Roma fu nuovamente
afflitta dalla peste. Durò poco, e li suoi mali effetti non furono
gran fatto considerevoli. Ciò avvenne poco dopo la morte di M. Manlio
Capitolino, che aveva salvato il Campidoglio, e che poi fu precipitato
dalla Rupe Tarpea (T. Liv. Decad. I. lib. 6.).
A. del M. 3689, di Roma 388, avanti G. C. 366. Sotto il consolato di
Lucio Genuzio e Q. Servilio Ahala più atroce peste infestò Roma in
quest'anno. Oltre un censore, uno degli edili, e tre tribuni, perirono
in essa Marco Furio, e il gran Camillo, risguardato qual altro Romolo
per aver cacciato da Roma i Galli (_T. Liv. Decad. I. lib._ 7.,
_Plutarc. in Vita Camilli_).
A. del M. 3691, di Roma 390, avanti G. C. 364. In quest'anno la peste
vi ripullulò, ma con più veemenza. Tratti i Romani dalla superstizione
ch'essa non cesserebbe, se non conficcatosi il chiodo dal Dittatore,
avvenne che fosse eletto Manlio a quell'ufficio, e la superstiziosa
cerimonia si eseguì nel tempio di Giove Capitolino. La peste, giunta
naturalmente al suo fine, cessò. Ciò fu sotto il consolato di Cajo
Gemizio e di Lucio Emilio Mamerco (_T. Liv. Decad. I. lib. 7. ec.
Briezio Op. cit. P. Kircher. Op. cit._).
A. del M. 3695, di Roma 394, avanti G. C. 360. Regnando Filippo padre
di Alessandro v'ebbe peste fiera in Macedonia (_Aristotel. Meteor.
Cardan. de Venenis_).
A. del M. 3706, di Roma 405, avanti G. C. 349. Sotto il consolato di
M. Aurelio Cervino, e M. Pompilio Lena la peste improvvisamente assalì
Roma. Poco vi si estese, e pochi ne furono i danni (_T. Liv. Decad. I.
lib. 7._).
A. del M. 3720, di Roma 419, avanti G. C. 335. Peste in Roma. Erano
consoli Tito Vetturio e Spur. Postumo Albino (_T. Liv. Decad. I. lib.
8._). Verosimilmente vi si riprodusse nell'anno 3723.
A. del M. 3723, di Roma 422, avanti G. C. 332. Attribuitasene
volgarmente la cagione di questa pestilenza a veneficio, censettanta
matrone Romane, come ree di questo delitto, furono condannate a morte.
Sono periti nel corso del morbo i consoli, cioè M. Claudio Marcello, e
Cajo Valerio Fiacco (_T. Liv. Decad. I. lib. 8._).
A. del M. 3729, di Roma 428, avanti G. C. 336. Tornando vittorioso
dall'Indie l'esercito di Alessandro Magno, passando per terra verso
Babilonia, gli si apprese la peste, e gliene perì la metà delle truppe.
Tanta mortalità fu cagionata, parte dalla peste, parte dalla carestia
e cattiva qualità de' viveri, e parte dai disagi; circostanze tutte
che avendo accresciuta la predisposizion degl'individui ad apprendere
l'infezione, aumentarono la fierezza del morbo (_Plutarc. in Vita
Alexandr. M. Q. Curt Ruf. de Rebus Alexand. Magni lib. IX._).
A. del M. 3762, di Roma 461, avanti G. C. 493. S'appiccò in Roma la
peste ferocissima, essendo consoli Q. Fabio Gurgite, e Decio Giunio
Bruto. Consultati i libri Sibillini, si ordinò che dall'Epidauro si
trasportasse in Roma Esculapio sotto la forma di serpente: il che fu
fatto (_T. Liv. Decad. I. lib. 10. Valer. Maxim. lib. I. cap. 6._).
A. del M. 3482, di Roma 541, avanti G. C. 213. Fierissima pestilenza
desolò l'armata Cartaginese nella Sicilia avanti Siracusa, essendo
comandata da Imilcone (_T. Liv. Decad. III. lib. 5._).
Il Poeta Silio Italico, vissuto nel primo secolo dell'Era Cristiana,
e morto sotto Trajano, nel Poema _de Bello Punico_, ci lasciò la
descrizione di questa peste, sposta sulle tracce di quella d'Atene di
Tucidide, o d'altra antica memoria[6].