_Deo omnia præsentia sunt, sine libertatis humanæ præjudicio.
Dei locutio et laus. Existentia ante tempus. Malum verum pejus
falso. Dei visio quid beatis conferat. Dei æternitas; Dei
scientia._
Unde non diem judicii videbit, et primum diem sæculi non
vidit; sed utrumque videt. Cujus præscientia neminem cogit ad
peccandum, ut multi errantes dicunt. Si enim, inquiunt,
præscivit Deus Adam peccaturum esse, non peccare non potuit.
Ex quo errore nascitur Deum causam esse peccati, quod nefas
est dicere. Et illi tamen etiam suis verbis alligantur. Si
enim quod præscientia Dei habet necesse est fieri, ideo
voluntate propria homo peccavit, et non aliqua necessitate,
quia in præscientia Dei fuit ut voluntate et libero arbitrio,
et non necessitate cogente, peccaret. Si ergo præscientia Dei
non potest vitari, non potuit homo aliter peccare nisi
voluntate, nulla alia vi cogente, quia ita Deus præscivit
ilium peccaturum. Si ergo voluntarie, non coactus est. Si enim
non coactus est ad peccandum, potuit sine dubio non peccare si
vellet; ideoque poenam meruit, quia non invitus peccavit;
alioquin a Deo poenam mortis non susciperet. Cujus locutio est
occulta inspiratio, qua mentibus suam voluntatem et suam
caritatem invisibiliter ostendit; quam videndo Angeli per
omnia Deo obediunt. Cujus laus est qua electos laudabit,
manifestatio qua suorum electorum bona omnibus monstrabit;
assidua autem laus qua electi eum laudabunt, est admiratio
ejus perennis. Qui miro modo non tempore præcessit mundum et
tempus (nullius enim horæ spatio fuit ante mundum); et tamen
semper erat sine initio. Non enim erat tempus ante tempus,
tempus autem cum mundo concreatum est. Si igitur tempus ab
initio mundi coepit currere, ante mundum factum non erat.
Ideoque nullo tempore, ut prædiximus, præcessit Deus tempora
et mundum eis coævum, imo paulo eis priorem; ejus enim motu
coeperunt currere. Quidquid movetur, suum motum præcedit.
Ineffabili enim æternitate præcessit Deus mundum, non tempore.
Cujus tempus ante mundum non erat. Cujus lux tenebras depellit
ignorantiæ; cujus aliqua particula hæc omnia quæ diximus, vera
et certa esse cognoscimus. Eadem luce melius esse verum quam
falsum videmus; et tamen pejus esse verum malum vel verum
peccatum, quam falsum malum vel falsum peccatum: non quia
verum est, sed quia malum vel peccatum est [sed ideo malum vel
peccatum est, quia verum malum vel peccatum est]. Aliter enim
non posset esse malum vel peccatum, nisi verum esset malum vel
peccatum; falsum enim malum non est malum, ut falsum argentum
non argentum est. Potest aliquis a veritate dicere malum vel
peccatum exortum esse vel factum, et quodam modo opus esse
veritatis malum, quod omnino falsum est. Omne enim verum a
veritate est, et omne verum in quantum verum, bonum est: a
veritate igitur est verum esse, ut sit malum vel peccatum, non
ipsum malum vel peccatum; aliud namque est ipsum malum, aliud
verum esse illud. Quamvis igitur ipsum malum bonum non est,
bonum est tamen verum esse ut sit illud. Nisi enim bonum esset
esse malum, nullo modo sineret Deus illud fieri. Multa quippe
bona de malis Omnipotens facit, ut de adulterio hominum bonos
format et facit homines. Si autem et quadam illius lucis
particula quasi per angustas rimas infusa, hæc et alia omnia
quæ novimus, vera esse cognovimus; quali et quanta luce
scientiæ et sapientiæ illic illustrabimur, ubi ipsum solem
veritatis facie ad faciem videbimus, id est, certa et vera
sapientia cognoscemus? cujus præsentia similes ei facit
præsentes. Qui enim veræ sapientiæ, veræ pulchritudini, veræ
æternitati adhærebit, sapiens utique et pulcher et æternus
erit. Sic enim absentia ejus dissimiles ei omni modo facit.
Cujus æternitas sine initio et sine fine est (si enim esset
tempus quando non esset, quis eum faceret?); quia ipse est
solus Deus, et ante ipsum Deus alius non erat, nec est, nec
erit. Non forte seipsum creavit, cum nihil seipsum creat; qua
enim potentia qui omnino non esset seipsum faceret? Restat
igitur quod omnino factus non est Deus. Cum ergo nullo modo
Deus factus est, sine initio ante omnia erat. Quidquid enim
factum est, initium habet; et quidquid initium habet, sine
dubio factum est, non ab alio nisi a Deo non facto, sed omnia
faciente. Cujus scientia sine ulla varietate cognitionis, et
sine ullo cursu huc et illuc innumerabilem veritatem omnium
creaturarum; angelorum, hominum, stellarum, arenarum,
capillorum, verborum, cogitationum, momentorum omnium, simul
et semel comprehendit et intelligit. Fons igitur et origo
omnis scientiæ Deus est: quem quanto plus quis bibet, tanto
plus sitiet.