CAPUT VI.

_Beatorum scientia. De trina visione, corporali, spiritali,

intellectuali._

Incomparabiliter ergo totius mundi regnum, ut supra diximus,

et si æternum esset, præcellit, societati angelorum et

sanctorum, et præsenti ipsius Dei adesse visioni. In cujus

visione trina scientia nascitur: id est, homo qui cernit, et

Deus qui cernitur, et cæteri omnes omnia videbunt et

intelligent. Sicut enim per speculum vitreum trina nobis visio

administratur, quia nos ipsos, et ipsum speculum, et quidquid

præsens adest videmus; sic per speculum divinæ claritatis, et

ipsum Deum, ut est, videbimus, quantum possibile erit

creaturæ, et nos ipsos, et cæteros vera et certa scientia

cognoscemus. Tunc abdita creaturarum, et ipsius inferni,

videndo Deum videbimus. Tunc justis manifestum erit quomodo

Deus est invisibilis incomparabilis, sine initio et sine fine,

ante omnia et post omnia: quidquid interest inter nasci, quod

ad Filium pertinet; et procedere, quod ad Spiritum sanctum,

excepto quod unus ex uno natus sit, alter ex duobus processit;

et quomodo Pater non præcessit Filium tempore, sed origine,

nec Spiritum sanctum; et quomodo omnia Dei unum sunt in Deo,

excepto quod ad relationem pertinet; nam sapientia Dei et

veritas et æternitas non diversa sunt inter se, sed unum sunt

cætera omnia: sapientia enim Dei non magis sapientia quam

veritas est, et non magis veritas est quam sapientia, quam

æternitas, quam cætera Dei omnia; unum enim sunt in Deo, et

non solum hæc inter se eadem sunt in Deo, sed non aliud sunt

quam ipse Deus; et quomodo mundus erat in Deo, antequam in

seipso esset, non mundus, sed Deus; et quomodo ubique totus

sine loco, magnus sine quantitate, bonus sine qualitate; et

quomodo omnia penetrat munda et immunda sine sui pollutione.

Si enim lux ista visibilis omnia loca illustrat, et

sterquilinia etiam penetrat sine fetore, et sine sui

pollutione, quanto magis Deus, qui est invisibilis et

incommutabilis lux, omnia penetrat, regit, sustinet,

circumdat, illustrat, sine ulla mutatione vel pollutione, non

solum coelestia et terrestria, sed etiam infernalia?

Tunc erit electis Dei trina visio, id est, corporalis, qua

corpora cernentur; quorumdam splendentia ut sol, quorumdam ut

luna, aliorum ut stellæ. Et spiritalis, qua similitudines

corporum in spiritu et non fallaci phantasia inspicient: qua

visione etiam hodie fruuntur spiritus justorum post corporum

claustra: et visio intellectualis, qua puro mentis oculo in

spiritu Deum videbunt, et suas animas, et virtutes intimas, et

spiritus angelicos. Tunc duplices Deo acturi sunt gratias,

videlicet pro sua liberatione a perpetua damnatione, et pro

bonorum ineffabili retributione. Tunc communis omnium reus et

hostis diabolus in conspectu electorum Dei damnabitur: cujus

damnatio et intolerabilis poena delectabile spectaculum

præstabit electis. Tunc ardentissimo amore liberatorem suum et

omnium bonorum datorem amabunt, et sine fine et sine fastidio

clamore cordis laudabunt Deum omnipotentem, benignum et

misericordem: cui honor et gloria et nunc et per omnia sæcula

sæculorum. Amen.

De Tribus Habitaculis Liber · 第 8 / 9 题