CAPUT IV.

_A via lata ad arctam migrare. Beatorum felicitas, scientia,

sortis suæ amor. De ineffabili visionis Dei suavitate._

Fortiter ergo carnali resistendum est voluptati, fortiter

contra fallaces hujus mundi blanditas pugnandem est, contraque

multimodas Satanæ suggestiones vigilandum. Omni studio lata

sæculi via vitanda est, quæ ducit ad mortem (_Matth_. VII,

13); at vero omni cordis desiderio via angusta quæ ducit ad

vitam, adeunda est et appetenda. Via hæc angusta est via

abstinentiæ, et castitatis, et humilitatis, et omnis

religionis; quam viam ante nos Christus attrivit, qua via ad

suum regnum migravit. Cujus vestigia et nos sequamur, donec

post eum ad urbem regiam perveniamus in qua ipse regnat. De

qua urbe quidquid homo dixerit, quasi stilla de mari est, vel

quasi scintilla de foco. In qua videlicet urbe fulgebunt justi

sicut sol (_Matth_. XIII, 43), ut Dominus ait. Ubi summa pax

erit, summa quies, nullus labor, nullus dolor, nulla

paupertas, nec senectus, nulla mors, nec ulla nox, nullum cibi

desiderium, nullum sitis incendium; sed cibus et potus omnium

erit visio Christi et sanctæ Trinitatis, et contemplatio puro

cordis oculo ipsius Divinitatis, et assidua lectio, ut ita

dicam, libri vitæ, id est, æternæ veritatis et summæ

sapientiæ, et Verbi Dei, quæ est Jesu Christi visio; ubi

quidquid nunc nos latet, manifestius erit; ubi ratio manifesta

erit cur hic electus est, et ille reprobatus; cur hic in

regnum assumptus, et ille in servitutem redactus; cur alius in

utero moritur, alius in infantia, alius in juventute, alius in

senectute; cur alius pauper est, alius dives; cur filius

adulteræ baptizatur, et aliquando filius legitimæ conjugis

ante baptismum moritur; cur qui bene incipit vivere, aliquando

male finit; et qui male incipit, sæpe bene finit. Hæc omnia et

hujusmodi multa in libro vitæ plana et aperta erunt. In eadem

urbe præmium singulorum, omnium; et omnium, per caritatem

singulorum erit. Ibi omnium bonum omnibus patebit. Ibi omnes

invicem suas cogitationes cognoscent. Ibi nullus superior

superbus erit, nullus inferior invidus. Quomodo enim qui omnes

sicut seipsum diliget, alicui invidere poterit; cum nemo sibi

ipsi invideat? Ibi nullus melius esse vel superius concupiscet

quam erit, quia aliter esse quam quod meruit, nec esset

decorum; nec aliter esse desiderabit quam quod erit, quia ita

esse ut erit, pulchrum erit, non solum sibi ipsi, sed etiam

universo corpori Ecclesiæ coelestis. Quomodo enim quodlibet

membrum in corpore, si superius vel inferius ponatur quam

natura constituit, monstruosum efficit corpus et turpe; sic

nimirum si aliquis in regno Dei superius ordinetur, quam

postulat ars et voluntas omnipotentis artificis, turpitudinem

efficiet, non solum sibimet, sed omni congregationi; in qua

qui erit minimus, majorem sine dubio habebit gloriam, quam

totum habens mundi regnum, etiam si æternum esset. Vile enim

valde est elementis frui, in comparatione fruendi et gaudendi

ipso Deo, et visibilibus delectari et corporalibus. Tanta est

enim pulchritudo justitiæ, tanta jucunditas lucis æternæ, hoc

est, incommutabilis veritatis et sapientiæ, ut etiamsi non

liceret amplius manere in ea quam unius diei mora, propter hoc

solum innumerabiles anni hujus vitæ pleni deliciis in

circumfluentia corporalium bonorum recte meritoque

contemnerentur. Non enim falso aut parvo affectu dictum est:

_Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia_

(_Psal_. LXXXIII, 11).

Nihil est comparandum delectationi et gaudio quod nascitur ex

invisibilibus et incorporeis, et ex societate angelorum et

justorum omnium, et ex certa scientia et cognitione ipsius

divinæ naturæ, et ex Dei ipsius facie ad faciem visione. Cujus

pulchritudinem mirantur angeli, cujus imperio suscitantur

mortui, cujus sapientiæ non est numerus (_Psal_. CXLVI, 5),

cujus regnum finem nescit, cujus gloria nequit narrari; cujus

lux tam solem obscurat, ut ejus comparatione nullam habeat sol

lucem; cujus dulcedo tam mel superat, ut ei comparatum velut

absinthium sit amarissimum; cujus faciem si omnes carcere

inferni inclusi viderent, nullam poenam, nullum dolorem,

nullamque tristitiam sentirent; cujus præsentia si in inferno

cum sanctis habitatoribus appareret, continuo infernus in

amoenum converteretur paradisum; cujus sine nutu nec folium de

arbore cadit; cujus oculi flammivomi profundum penetrant

inferni; cujus auris tacitam cordis vocem audit, id est,

cogitationem; cujus oculus non minus audit quam videt; cujus

auris non minus videt quam audit, quia non corpus sunt, sed

summa sapientia et certa cognitio. Cujus deliciæ sine fastidio

satiant: quæ cum a beatis inveniuntur, semper tamen

desiderantur, et esuriem et sitim sine poena efficiunt, et

ardenti semper desiderio delectant. Cujus secreta mirabilia,

videntibus ea semper nova sunt et mira, et non plus cum

incipiunt videri, pariunt stuporem cernentibus, quam post

mille annos et millies mille. Et cum angeli ab initio mundi ea

soliti sint videre, tamen non minus hodie admirantur ea quam

in primo die; alioquin dudum coram angelis assiduo videndi usu

vilescerent. Cujus cognitionis præterita et futura, non

præterita et futura, sed præsentia sunt.

De Tribus Habitaculis Liber · 第 6 / 9 题