CAPUT III.

_De his quos poenæ æternitas a mundi voluptate non deterret.

Inferni duplex poena. Anni 100 nulla æternitatis portio_.

Væ igitur illis perenne qui subire hæc omnia mala etiam sine

fine merentur, pro delectabili unius horæ somnio: tanta etenim

et talis est omnis hujus mundi gloria, ad æternam comparata

gloriam. Melius erat eis, quod dictum est de infelice Juda

(_Matth_. XXVI, 24), non nasci, quam malis suis meritis plagas

inferni sustinere. Quid stultius, quid insanius est, quam

umbra et imagine et similitudine veræ gloriæ et veræ

delectationis, veræ pulchritudinis, veri decoris, veri

honoris, more infantium, decipi et superari; et ipsam veram

gloriam non quærere, non desiderare? Quis imaginem auri in

aqua, ipso auro neglecto, eligeret; et non statim a cunctis

fatuus et insanus crederetur? Quis orbem solis in speculo

redditum, vel in qualibet materia formatum plus diligeret,

quam ipsum solem; et non ab omnibus derideretur? Sic

irridendus, imo dolendus est, quisquis mundi hujus caducam

fragilitatem et inutilem carnis voluptatem diligit, quærit,

contendit, æterna gloria contempta, et neglectis regni

coelestis ineffabilibus gaudiis. Hoc commercium insipientium

valde est, et miserorum, et cor sanum non habentium, etiamsi

plagæ inferni non sequerentur, quæ nec dici nec cogitari

possunt. Duplex vero plaga est, abesse a regno Dei, et esse

semper in inferno, id est, cum diabolo damnari; præsentiam

amittere angelorum, et terribilem dæmonum semper pati

præsentiam. Quantum caveri, vitari, metui debet, nullo modo

dici potest. Quis cum sano sensu pro unius diei deliciis,

centum annorum poenam eligeret? Et miseri tamen et sine ulla

sapientia, voluptatem carnis sequentes, non vitant, non

effugiuint intolerabiles poenas, non centum annorum, non

millies mille, sed omnium sine fine sæculorum pro quadraginta

vel sexaginta annorum deliciis, vel qualibet corruptibili

delectatione. Quantum autem interest inter unum diem, et

centum annos; non tantum utique, sed plures interest inter

quadraginta vel sexaginta vel centum annos, et æternitatem,

sive in bono, sive in malo futuram. Unus enim dies aliqua

portio est in centum annorum spatio, quamvis valde modica: at

vero centum annorum spatium nulla portio est in illa

æternitate. Si enim, verbi gratia, centesima vel millesima

pars esset æternitatis, prædictum ejus spatium post centuplum

ejus spatium vel milluplum æternitas esse desineret: quod

ratio non sinit æternitatis, quæ si ullo modo, ullo tempore

finiretur, æternitas omnino non esset.

De Tribus Habitaculis Liber · 第 5 / 9 题