_De poenis infernalibus_.
Principalia autem sunt duo tormenta in inferno: frigus
intolerable, et calor ignis inexstinguibilis. Unde in
Evangelio legitur: _Illic erit fletus et stridor dentium_
(_Matth_. XIII, 51; XXII, 13, et XXV, 30). Fletus namque et
liquefactio oculorum ex calore nascitur; stridor vero dentium
ex frigore nascitur. Hinc etiam beatus Job: _De aquis_,
inquit, _nivium transibunt ad calorem nimium_ (_Job_. XXIV,
19). De quibus duobus innumera pendent poenarum genera;
videlicet, sitis intolerabilis, poena famis, poena fetoris, poena
horroris, poena timoris, poena angustiæ, poena tenebrarum,
severitas tortorum, præsentia dæmonum, ferocitas bestiarum,
crudelitas ministrantium, dilaceratio immortalium vermium,
vermis conscientiæ, ignitæ lacrymæ, suspiria, miseriæ, dolor
sine remedio, vincula sine solutione, mors æterna, poena sine
fine, absentia Christi post visionem ejus, quæ sola omnia
supra dicta superat, et omnibus poenis intolerabilior.