CAPUT PRIMUM.

_De tribus habitaculis, regno Dei, mundi, inferno. Regni Dei

bona, et inferni mala_.

Tria sunt sub omnipotentis Dei manu habitacula, primum, imum,

medium: quorum summum regnum Dei vel regnum coelorum dicitur;

imum vocatur infernus; medium mundus præsens vel orbis

terrarum appellatur. Quorum extrema omnino sibi invicem sunt

contraria, et nulla sibi societate conjuncta. Quæ enim

societas potest esse lucis ad tenebras, et Christi ad Belial

(_II Cor_. VI, 14, 15)? Medium autem nonnullam habet

similitudinem ad extrema. Unde lucem et tenebras habet, frigus

et calorem, dolorem et sanitatem, lætitiam et mærorem, odium

et amorem, bonos et malos, justos et injustos, dominos et

servos, regnum et subjectionem, famem et satietatem, mortem et

vitam, et innumera hujusmodi. Quorum omnium pars una imaginem

habet regni Dei, pars altera inferni. Commixtio namque malorum

simul et bonorum in hoc mundo est; in regno autem Dei nulli

mali sunt, sed omnes boni; at in inferno nulli boni, sed omnes

mali: et uterque locus ex medio suppletur. Hominum enim hujus

mundi, alii elevantur ad coelum, alii trahuntur ad infernum.

Similes quippe similibus junguntur, id est, boni bonis, et

mali malis; justi homines justis angelis, et transgressores

homines transgressoribus angelis; servi Dei Deo, servi diaboli

diabolo: benedicti vocantur ad regnum sibi paratum ab origine

mundi, maledicti expelluntur in ignem æternum, qui paratus est

diabolo et angelis ejus (_Matth_. XXV, 34, 41).

Bona autem regni coelestis dicere, vel cogitare, vel

intelligere ut sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim

majora et meliora sunt, quam cogitantur et intelliguntur; unde

scriptum est: _Quod oculus non vidit, nec auris audivit; nec

in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se_

(_I Cor_. II, 9). Regnum namque Dei omni fama majus, omni

laude melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria quæ

putatur, excellentius. Mala etiam inferni dicere vel cogitare,

ut sunt, nemo potest: pejora quippe sunt valde quam

cogitantur. Regnum itaque Dei plenum est lucis, et pacis, et

caritatis, et sapientiæ, et gloriæ, et honestatis, et

dulcedinis, et dilectionis, et melodiæ, et lætitiæ, et

beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec

dici nec cogitari potest. At locus inferni plenus est

tenebrarum, discordiæ, odii, stultitiæ, miseriæ, turpitudinis,

amaritudinis, offensionis, doloris, adustionis, sitis, famis,

ignis inexstinguibilis, tristitiæ, vindictæ perennis, et omnis

ineffabilis mali, quod nec dici nec cogitari potest. Cives

coeli sunt justi homines et angeli, quorum rex est Deus

omnipotens; at contra cives inferni sunt impii homines et

dæmones, quorum princeps est diabolus. Satiat justos visio

sanctorum hominum et angelorum, et super omnia ipsius Dei.

Cruciat impios et peccatores visio hominum damnatorum et

dæmonum, et super omnia ipsius diaboli. Nihil in regno Dei

desideratur quod non inveniatur: at in inferno nihil invenitur

quod desideratur. In regno Dei nihil invenitur, nisi quod

placet, et delectat, et satiat; at contra in lacu miseriæ

perennis nihil videtur, nihilque sentitur, nisi quod

displicet, nisi quod offendit, nisi quod cruciat. (In regno

æterno erit vita sine morte, veritas sine errore, felicitas

sine perturbatione.) Omne bonum in regno Dei abundat, et

nullum malum; omne malum in carcere diaboli abundat, et nullum

bonum. Nullus indignus in regno Dei suscipitur; nullus vero

dignus, nullus justus ad infernum trahitur.

De Tribus Habitaculis Liber · 第 3 / 9 题