CAPUT XI.

Undecimus abusionis gradus est plebs sine disciplina, quae, cum

disciplinae exercitationibus non servit, communi se perditionis laqueo

constringit: iram etenim Domini absque disciplinae rigore non evadit.

Atque idcirco Psalmistae vocibus indisciplinatae plebi praedicatur:

_Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus_ (_Psal_. II,

12). Disciplina vero morum est ordinata correctio et majorum

praecedentium regularum observatio. De qua disciplina Paulus apostolus

ita loquitur dicens: _In disciplina perseverate; tamquam filiis vobis

offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes

facti estis? Omnes enim adulteri, et non filii estis_ (_Hebr_. XII,

8). Qui ergo adulteri, sine disciplina sunt, et coelestis regni

haereditatem non capiunt: si filii autem paternae disciplinae

correctiones ferunt, et haereditatem quandoque recipcre posse non

desperent. De qua etiam disciplina Esaias quidem indisciplinatae plebi

praedicat, dicens: _Quiescite agere perverse, discite bene facere_

(_Isa_. I, 16). Et ad eamdem Psalmista consona voce compsallit,

dicens: _Declina a malo, et fac bonum_ (_Psal_. XXIII, 15). Infelix

ergo est qui abjicit disciplinam. Audet enim extra milites aliquid

qui, Dominum crucifigentes, non ejus sciderunt tunicam, qui Ecclesiae

Christi scindit disciplinam. Sicut enim tunica totum corpus praeter

caput tegitur, ita disciplina, omnis Ecclesia, praeter Christum, qui

caput est Ecclesiae et sub disciplina non est, protegitur et ornatur.

Ipsa vero tunica contexta desuper fuerat per totum, quia eadem

disciplina Ecclesiae a Domino de coelo tribuitur et integratur. De qua

Dominus cum ad Patrem ascendisset, postquam resurrexit a mortuis, ad

Apostolos suos loquebatur, dicens: _Vos autem sedete hic in civitate,

quoadusque induamini virtute ex alto_ (_Luc_. XXIV, 49). Tunica ergo

corporis Christi disciplina Ecclesiae est: qui autem extra disciplinam

est, alienus est a corpore Christi. _Non scindamus igitur illam, sed

sortiamur de illa cujus sit_ (_Joan_. XIX, 24); id est, non solvamus

quidquam de mandatis Domini, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo

permaneat apud Dominum.

De Duodecim Abusionibus Sæculi · 第 11 / 12 题