Decimus gradus abusionis est episcopus negligens; qui gradus sui
honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram
Deo, pro quo legatione fungitur, non custodit. Primum namque ab
episcopo, quid sui nominis dignitas teneat, inquiratur, quoniam, cum
episcopus nomen graecum sit, speculator interpretatur. Quare vero
speculator ponitur, et quid a speculatore requiritur, Dominus ipse
denudat, cum sub Ezechielis prophetae persona, episcopo officii sui
rationem denuntiat, ita inquiens: _Speculatorem dedi te domui Israel.
Audiens ergo ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex me. Si autem
videris gladium venientem, et tu non annuntiaveris ut revertatur
impius a via sua, ipse quidem impius in iniquitate sua morietur,
sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris,
et ille non fuerit reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur,
sed tu animam tuam liberasti_ (_Ezech_. III, 17). Decet ergo
episcopum, qui omnium speculator positus est, peccata diligenter
attendere, et postquam attenderit, sermone, si potuerit et actu
corrigere; si non potuerit, juxta Evangelii regulam, scelerum
operarios declinare: _Si enim_, inquit in Evangelio Dominus,
_peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum.
Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum: si te non audierit, adhibe
tecum adhuc unum vel duos testes, ut in ore duorum vel trium testium
stet omne verbum: si illos non audierit, dic Ecclesiae: si Ecclesiam
non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus_ (_Matth_. XVIII,
15). Tali ordine expellendus est quicumque doctori vel episcopo
adhaerere noluerit. Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo
doctore vel episcopo non debet recipi. De sacerdote namque scriptum
est in lege: _Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem_ (_Levit_.
XXI, 7). Qui ergo illum excommunicatum a catholico, illo non
permittente, sibi jungit, jura sacerdotii sancti, in quo Christianorum
genus electum est, excedit. Hac ratione episcopum, ad eos quibus in
speculationem positus est, esse oportet. Caeterum vero, qualis in
semetipso esse debeat, Paulus apostolus exponit: ut ad gradum episcopi
veniens sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, hospitalis,
filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab
his qui foris sunt, proferens doctrinae fidelem sermonem; antequam
episcopus sit, non plures habens uxores quam unam; non percussor, non
bilinguis, non ebriosus, non neophytus, ut per haec ipse ostendat in
opere, quod alios docet in sermone doctrinae (I _Tim_. III, 2).
Caveant ergo negligentes episcopi quod in tempore vindictae Dominus
per Prophetam conqueritur, dicens: _Pastores muti demoliti sunt
populum meum, et non pascebant gregem meum pastores, sed pascebant
semetipsos_ (_Ezech_. XXXIV, 8); sed potius procurent hi quos
constituit Dominus super familiam suam, dare illis cibum in tempore
suo mensuram tritici, puram scilicet et probatam doctrinam, quatenus
veniente Domino mereantur audire: _Euge, serve bone et fidelis, quia
supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in
gaudium domini tui_ (_Matth_. XXV, 23).