Duodecimus abusionis gradus est populus sine lege, qui, dum Dei dicta
et legum scita contemnit, per diversas errorum vias eumdem perditionis
laqueum incurrit. De quibus viis sub persona praevaricatoris populi,
humanum genus Propheta ita deplangit: _Nos autem sicut oves erravimus,
unusquisque in viam suam declinavit_ (_Isa_. LIII, 6), de quibus viis
etiam Sapientia loquitur per Salomonem: _Multae viae videntur
hominibus rectae, et novissima earum deducunt ad mortem_ (_Prov._ XIV,
12). Quae utique multae perditionis viae tunc inceduntur, cum una
regalis via, lex Dei videlicet, quae neque ad dexteram neque ad
sinistram declinat, per negligentiam deseritur. De qua scilicet via
Dominus Jesus Christus, qui est finis legis ad justitiam onmi
credenti, denuntiat: _Ego sum via, veritas et vita, neque venit ad
Patrem nisi per me_ (_Joan_. XIV, 6). Ad quam viam omnes homines
communiter invitat, dicens: _Venite ad me, omnes qui laboratis et
onerati estis, et ego reficiam vos_ (_Matth_. XI, 28); _quia non est
personarum acceptio apud Deum_ (_Rom_. II, 11), ubi non est Judaeus,
nec Graecus, masculus et femina, servus et liber, barbarus et Scytha,
sed omnia in omnibus Christus: omnes enim unum sunt in Christo Jesu.
Dum ergo Christus finis legis est, qui sine lege sunt, sine Christo
fiunt. Igitur populus sine lege, populus sine Christo est. Abusivum
ergo in temporibus Evangelii populum sine lege fieri, quando Apostolis
in cunctas gentes licentia praedicationis data est, quando tonitruum
Evangelii per cunctas saeculi partes intonuit, quando Gentes quae non
sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; quando qui de longe
fuerant, facti sunt prope in sanguine Christi: qui aliquando non
populus, nunc autem populus Dei in Christo; quando est tempus
acceptabile, et dies salutis, et tempora refrigerii in conspectu
Altissimi; quando unaquaeque gens habet testem resurrectionis; quando
ipse Dominus protestatur, dicens: _Ecce ego vobiscum sum omnibus
diebus usque ad consummationem saeculi_ (_Matth_. XXVIII, 20). Non
itaque simus sine Christo in hoc tempore transitorio, ne sine nobis
Christus esse incipiat in futuro.