Nonus abusionis gradus est, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed
correctorem iniquorum esse oportet. Inde in semetipso nominis sui
dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc
retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter
alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non
corrigit? quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in veritate
regis solidantur gubernacula populorum. Justitia vero regis est
neminem injuste per potentiam opprimere, sine personarum acceptione
inter virum et proximum suum juste judicare, advenis et pupillis et
viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non
exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra
perdere, parricidas et pejerantes vivere non sinere, ecclesias
defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia
constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere,
magorum, ariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere,
iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios
defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus animum non
elevare, cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum
habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus
insistere, ante horas congruas cibum non gustare. _Vae enim terrae
cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt_ (_Eccle_. X,
10). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad
coelestia regna meliora perducunt. Qui vero regnum non secundum hanc
legem dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerabit.
Idcirco enim pax saepe populorum rumpitur, et offendicula etiam de
regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia
populorum praepediuntur, multi et varii dolores prosperitatem regni
inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium
incursus provincias undique vastant, bestiae armentorum et pecorum
greges dilacerant: tempestates aeris et hyemis terrarum foecunditatem
et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et
arborum flores et pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia,
non solum praesentis imperii faciem offuscat, sed etiam filios suos et
nepotes, ne post se regni haereditatem teneant, obscurat. Propter
piaculum enim Salomonis, regnum domus Israel Dominus de manibus
filiorum ejus dispersit. Et propter justitiam David regis, lucernam de
semine ejus semper in Hierusalem reliquit (III _Reg_. XI, 31-35). Ecce
quantum justitia regis saeculo valeat, intuentibus perspicue patet.
Est enim pax populorum tutamen patriae, immunitas plebis, munimentum
gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas
maris, terrae foecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et
sibimet ipsi spes futurae beatitudinis. Attamen sciat rex quod, sicut
in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si
justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscumque
peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo implacabili, in
illa poena futura habebit.