CAPUT VIII.

Octavus abusionis gradus est, pauper superbus, qui, nihil habens, in

superbiam extollitur: cum e contrario divitibus saeculi non superbe

sapere per apostolum Paulum imperetur. Quid ergo stolidius potest

fieri quam illum qui per infirmam miseriam velut in terram abjectus,

extremus et humilis incedere et contristari debuerat, supercilioso

superbiae tumore inflatam mentem contra Deum erigere? Per quod vitium

lapsi corruerunt, qui in summo coeli conditi erant culmine. Quid ergo

vult quasi potens in terra superbire, qui prae omnibus hominibus

debuerat humilis apparere? Sed, ne de paupertate sua tristitiam

habeant, quid a Deo recepturi sint pauperes attendant; ipse enim

inquit: _Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum_

(_Matth_. V, 3). Recta namque dispensatione misericors judex coeli

regnum illis committit quibus regni terrarum participationem inter

mortales abstulit, ut ipse dives in coeli sede appareat qui in terra

penitus nihil procurat. Cavendum ergo pauperibus est ne, dum per

egestatem et necessitatem terrenum regnum praetereunt, per mentis

etiam impudentiam coelorum regna amittant. Cum enim Dei dispensatione

paupertatem necessariam acceperunt, in ipsorum arbitrio pendet utrum

pauperes spiritu sint. Non quibuscumque namque pauperibus coeli regna

promittuntur, sed his tantummodo in quibus divitiarum inopiam animorum

humilitas comitatur. Pauper enim humilis pauper spiritu appellatur,

qui, cum egenus foris cernitur, numquam in superbiam elevatur: quoniam

ad appetenda regna coelorum plus valet mentis humilitas, quam

praesentium divitiarum temporalis paupertas. Etenim humiles qui bene

divitias possessas habent, possunt pauperes spiritu appellari:

superbos autem nihil habentes, haud dubium est beatitudine paupertatis

privari. De quibus utrisque sancta Scriptura ita loquitur: _Est quasi

dives nihil habens, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit_

(_Prov_. XIII, 7). Quasi pauper ergo in multis divitiis est dives

humilis spiritu; et nihil habens quasi dives est pauper superbus

mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, et ineptae

divitiae sunt animorum enormitas. Providendum est ergo pauperibus, ut

semetipsos, quales sint, intelligant; et quia rebus consequi quod

cupiunt non valent, mentis tumore superbire desinant.

De Duodecim Abusionibus Sæculi · 第 8 / 12 题