Septimus abusionis gradus est Christianus contentiosus, qui, cum
participationem nominis Christi per fidem et Baptismum susceperit,
contra Christi dicta et propositum, mundi caduca delectamenta diligit.
Omne enim de quo contenditur, aut propter propriam ejus rei
dilectionem de qua agitur, aut propter alterius amorem, quae sub
odiosa specie latet, appetitur. Quemadmodum, verbi gratia, bellum
animoso compugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem
victoriae et libertatis peragitur; et multae aliae dilectae species,
sub odioso labore vel formidine, satis contentiose expetuntur. Unde
patenter intelligitur nihil contendi posse, nisi propter dilectionem,
speratam scilicet et subsequentem amabilem remunerationem. Qui igitur
de mundo praesente ex quacumque causa contendit, perspicue ostendit
quod illum diligit. Quomodo ergo mundum diligi per Joannem Spiritus
sancti sermones interdicunt, qui ait: _Nolite diligere mundum, neque
ea quae in mundo sunt_ (_I Joan_. II, 15). Mundi enim amor et Dei
pariter in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum iidem oculi
coelum pariter et terram nequaquam conspiciunt. Sed requirendum est si
vere in mundo aliquid sit quod amari debeat, et quis sit ille mundus,
quem diligi divina eloquia vetant. Terra ergo cum nascentibus ex ea,
et metallis, et animantibus, et pulchritudine vestium, et
oblectationibus ciborum, et iis quae ad haec pertinent, non diligi
praecipitur; sed proximus, propter quem haec omnia facta sunt, amari
jubetur. Haec enim omnia praedicta, velut non mansura, ad coelestem
patriam pergentes concomitari nequeunt. Proximi vero velut mansuri
regis cohaeredes, semetipsos licenter invicem diligunt. Quod ergo
semper in mundo non manet, et cum mundo pariter deficiet, et ipse
mundus non amari praecipitur; proximus autem, qui est pars regni
coelestis, in terra et inter ima elementa, a regni coelorum
appetitoribus non incongrue amatur, dum in suprema illa patria in
aeternum cohaeres habebitur. Propterea vero mundus praesens non diligi
imperatur, ne a Dei dilectione alienus, saeculi dilector quisque
efficiatur. Non ergo debet contendi, quod non licet amari. Igitur
Christianus, qui nominis Christi similitudinem tenet, morum quoque
ejus similitudinem habere debet. Christianus enim nemo recte dicitur,
nisi qui Christo moribus coaequatur. De Christo vero per Prophetam ita
scribitur: _Ecce filius meus quem elegi, electus meus, complacuit in
illo sibi anima mea: ponam Spiritum meum super eum. Non contendet,
neque clamabit, neque audiet aliquis in platea vocem ejus_ (_Is_.
XLII, 1; _Matth_. XII, 18). Ecce Christus non contendit, neque
clamavit: et tu si morum Christi similitudinem tenere cupis, ne
contendas, ne abusivus in Ecclesia Christianus existas. Suis enim
sectatoribus Christus praecepit: _Nolite vocari rabbi; unus est enim
pater vester, qui in coelis est. Omnes enim vos fratres estis_
(_Matth_. XXIII, 8), quibus ad supplicandum imperavit, cum dicit: _Sic
autem orabitis: Pater noster qui in coelis, sanctificetur nomen tuum_
(_Matth_. VI, 9). Frustra ergo contendit patrem se habere in terra,
qui patrem et patriam profitetur se habere in coelo. Cujus patriae
nemo possessor efficitur, nisi qui de terrenae patriae contentione
securus habetur.