Sextus abusionis gradus est dominus sine virtute, quia nihil proficit
dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat virtutis
rigorem. Sed hic virtutis rigor, non tam exteriori fortitudine, quae
et ipsa saecularibus dominis necessaria est, quam animi interiori
fortitudine, exerceri debet. Saepe enim dominandi per animi
negligentiam perditur fortitudo, sicut in Heli sacerdote factum fuisse
comprobatur; qui dum severitate judicis peccantes filios non coercuit,
in eorum vindictam, Dominus velut consentienti ferociter non pepercit.
Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere oportet: terrorem
scilicet, et ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur dominus pariter
et metuatur, ordinatio illius constare minime potest. Per beneficia
ergo et affabilitatem procuret ut diligatur, et per justas vindictas,
non propriae injuriae, sed legis Dei, studeat ut metuatur. Propterea
quoque, dum multi pendent in eo, ipse Deo adhaerere debet, qui illum
in ducatum constituit; qui ad portanda multorum onera, ipsum veluti
fortiorem solidavit. Paxillus enim nisi bene fortiter firmetur, et
alicui fortiori adhaereat, omne quod in eo pendet cito labitur; et
ipse solutus a rigore suae firmitatis, cum oneribus ad terram
delabitur. Sic et princeps nisi suo Conditori pertinaciter adhaeserit,
et ipse, et omne quod continet, cito depeirit. Quidam namque per
dominandi officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi
dignitatis honore deteriores fiunt. Moyses namque, accepto populi
ducatu, familiarius Dei locutionibus utebatur: Saul vero, filius Cis,
postquam sceptra regni suscepit, per inobedientiae superbiam Deum
offendit. Rex Salomon postquam patris sui David sedem obtinuit, Deus
illum ultra omnes mortales velut ad innumerosi populi gubernationem
sapientiae munere ditavit. E contrario vero Hieroboam, servus
Salomonis, postquam regni domus David occupavit partem, ad idolorum
cultum decem tribus Israel, quae erant in parte Samariae, diverterat.
Per quae exempla evidenter ostenditur, quosdam in sublimiori statu ad
majorem perfectionem crescere, quosdam vero per supercilium
dominationis ad deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur eos
qui ad meliora transcendunt, per virtutem animi et Dei auxilium posse
id facere, et eos qui ad deteriora devertuntur, per mentis
imbecillitatem pariter et negligentiam errare. Unde et dominum absque
virtute fieri non decet, qui virtutem sine Dei auxilio nullatenus
habet. Qui etenim multa tuetur, si non habet fortitudinem animi, non
valet id agere, quoniam magna magnis infestationibus, vel
adversitatibus solent laborare. Omnis ergo qui praeest, hoc primitus
animi tota intentione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omnino
non dubitet. Si namque coeperit in actibus suis auxiliatorem habere
Dominum dominorum, nullus hominum contemptui poterit habere ejus
dominatum: _Non enim est potestas nisi a Deo_ (_Rom_. XIII). Ipse enim
elevat de stercore egenum, et sedere facit cum principibus populi sui,
et deponit potentes de sede, et exaltat humiles; ut subditus fiat
omnis mundus Deo et egeat gloria Dei.