Quintus abusionis gradus est, femina sine pudicitia. Sicut enim omnes
bonos mores procurat et custodit in viris prudentia, sic et in feminis
cunctos honoris actus nutrit et fovet et custodit pudicitia. Pudicitia
namque castitatem custodit, avaritiam refraenat, lites devitat, iram
mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat,
ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulae concupiscentias purgat,
furtum omnino damnat. Quid plura? Omnia vitia restringit; et omnes
virtutes, et quidquid coram Deo et bonis hominibus laudabile est
nutrit. Impudica namque vita nec laudem ab hominibus in praesenti
saeculo, nec remunerationem a Deo exspectat in futuro. Pudica vero
vita, famam bonam inter homines habet, et de spe futurae beatitudinis
gaudet. Praesentibus semetipsam imitabilem facit, posteris memoriam
amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur et consentit, et
assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegetat.
Bonorum praecedentium exempla custodit, et inseparabilia perfectis
contubernia nectit. Duobus ergo modis constat verae pudicitiae
exercitatio, id est corporis habitu et superficie et animi affectu
inferno. Per exteriorem modum coram Deo, providemus opera bona.
Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, et omnem
immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non
excitare, verba vana et falsa non loqui; habitum per omnia ordinatum,
compositionemque convenientem tam capillorum quam vestium, sicut
decet, habere; cum indignis contubernia non inire; supercilioso
intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permittere; pompatico et
illecebroso gressu non incedere; nulli inferior in incoepto bono opere
apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare,
senes non irridere, bonis non invidere, meliori non controversari; de
his quae ignoras, non tractare, et ea quae scis non omnia proferre:
haec enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem
faciunt. Pudicitia enim animae est, plus propter Dei oculos quam
hominum omnia bona facere; appetitiones turpium cogitationum
compescere; omnes meliores se esse aestimare, nemini invidere; de
semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere,
ante Dei oculos semetipsum constituere, haeretica pravitate sensum non
maculare, catholicis per omnia consentire; Deo soli adhaerere,
castitatem aeternae mentis Deo Christo offerre; omnia coepta opera
bona mortis tantum termino finire; praesentes tribulationes animi
fortitudine negligere, parvipendere; in terra praeter proximos nihil
amare, cuncti amoris thesaurum in coelo constituere, et pro omni bono
actu mercedem a Deo in coelestibus sperare. Pudicitia ornamentum
nobilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo
debilium, prosperitas laborantium, solamen maerentium, augmentum omnis
pulchritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio
meritorum, creatoris omnium Dei amicitia.