CAPUT IV.

Quartus abusionis gradus est, dives sine elemosyna; qui superflua usus

sui quae custodienda in posterum recondit, indigentibus et nihil

habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra

quaesita diligenti cura custodit, coelestis patriae perennem thesaurum

amittat. Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui cum

de perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit: _Si vis

perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et

veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo_ (_Matth_. XIX, 21).

Quem thesaurum nullus umquam hominum habere potest, nisi qui

pauperibus solatia praestat, aut per seipsum pauper est. Non ergo

dormiat in thesauris tuis, quod pauperes dormire non sinit. Dives

namque etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam poterit;

quia unius hominis natura multis rebus non succurrit. Quid ergo

stultius est quam propter unius hominis victum et vestitum, totam

regni coelestis perdere perennem jucunditatem, et aeternos inferni

cruciatus, absque consolationis praestolatione subire? Quod igitur

aliquando per necessitatem amittendum est, pro aeterna remuneratione

sponte distribuendum est. _Omnia enim quae videntur, temporalia sunt,

quae non videntur aeterna sunt_ (II _Cor_. V, 18). Quamdiu namque

temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt, et cum hinc

transierimus, aeternis aeterna solatia praestabuntur. Idcirco non

debemus diligere ea quae non semper habebimus; praesertim cum expertem

rationis avarum divitem, thesauri sui et agri, et omnia quae habet,

ostendant; quia toto cordis intuitu illas res amat quae numquam se

diligunt. Si enim aurum et argentum, et agros, et vestimenta, et

cibos, et metalla, et bruta animalia quis dilexerit, haec omnia vicem

sibi amoris rependere non posse, ipsa rerum natura ostendit. Quid ergo

a ratione longius est quam diligere, quod te amare non valet; et

negligere illum, qui tuae dilectioni cum dilectione omnia praebet?

Propter hoc igitur non diligi mundus, sed diligi proximus a Deo

praecipitur; quia proximus vicem sui amoris potest rependere, quod

mundus minime posse non dubitatur. Sic enim inimicum esse diligendum

Dominus praecepit, ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat.

Quisquis ergo dives cupidus vult aeternas habere divitias,

distribuendo egenis praestet interim non mansuras. Si enim quod

diliget non vendit, nemo potest emere quod cupit. Avari namque ideo in

judicio a rectissimo judice nuncupantur maledicti, quia qui

praeteribant eorum habitacula non dicebant: _Benedictio Domini super

vos, benediximus vobis in nomine Domini_ (_Psal_. CXXVIII, 8).

Infelices ergo sunt avari divites, qui propter res transitorias, in

aeternam damnationem dilabuntur; et e contrario: _Beati sunt

misericordes, quia misericordiam consequentur_ (_Matth_. V, 7). Felix

est ergo misericors, dum in hac virtute non substantiam, sed affectum

Deus requirit.

De Duodecim Abusionibus Sæculi · 第 4 / 12 题