Tertius abusionis gradus est, adolescens sine obedientia; quo mundus a
recte rationis ordine depravatur. Qualiter namque in senectute aliis
ministerium imperabit, qui in adolescentia se senioribus obedientem
exhibere contemnit? Unde et in proverbio apud veteres habetur, quod
dominari nequeat, qui prius alicui servitutem praebere denegat.
Propter quod et Dominus Jesus in temporibus suae carnis, dum adhuc ad
legitimam aetatem doctoris non pervenerat, obedienter ministrationem
parentibus suis praestitit. Sicut ergo in senibus sobrietas, et morum
perfectio requiritur: ita etiam in adolescentibus, obsequium, et
subjectio, et obedientia rite debetur. Quapropter et in mandatis legis
primum in his quae ad homines pertinent, patris et matris honor
imperatur, quia quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indignus
fuerit; alicui tamen patri digno et viventi, paternus honor usque ad
dignam aetatem a filiis praebendus esse ostenditur. Quatuor etenim
modis per Scripturas divinas patres vocantur; hoc est, natura, gente,
admonitione, et aetate. De patre namque naturali Jacob ad Laban
loquitur: _Nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quae
mea sunt_ (_Gen_. XXXI, 42). Gente vero pater dicitur, quando Dominus
de rubo ad Moysen loquebatur: _Ego sum_, inquiens, _Deus patrum
tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob_ (_Exod_. III, 6). AEtate
autem et admonitione pariter pater dicitur, cum Moyses in cantico
Deuteronomii loquitur: _Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi;
majores tuos, et dicent tibi_ (_Deut_. XXXII, 7). Quod si ergo
naturalis pater superstes non fuerit, aut indignus fuerit; admonenti
tamen aut seniori adolescentis obedientia praebenda erit. Quomodo ergo
honoratus in senectute apparebit, qui disciplinae laborem in
adolescentia non sustinuerit? Quodcumque etenim homo laboraverit, hoc
et metet. _Omnis namque disciplina in praesenti non videtur esse
gaudii, sed maeroris; postea vero fructum pacatissimum exercitatio per
eam reddet justitiae_ (_Heb_. XII, 11). Sicut ergo fructus non
invenitur in arbore, in qua pampinus aut flos prius non apparuerit:
sic et in senectute honorem legitimum assequi non poterit, qui in
adolescentiae disciplinae alicujus exercitatione non laboraverit.
Disciplina igitur absque obedientia, qualiter fieri potest? Adolescens
ergo sine disciplina, adolescens sine obedientia est: quoniam et ipsa
obedientia, quae omnium disciplinarum mater est, magna exercitatione
indiget; quae sui normam studii in Christo Domino sumpsit, qui
obediens patri usque ad mortem, crucis ignominiam libenter sustinuit.