Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse
inveniatur. Cui cum membra exterioris hominis veterascunt; vires
animi, id est, interioris hominis membra, incrementa roboris non
capiunt. Plus enim omnibus religioni operam dare senibus competit,
quos praesentis saeculi florida aetas transacta deseruit. Sicut namque
in lignis ipsa reproba arbor comparet, quae post flores fructus
optimos cultori suo non exhibet: sic et in hominibus ipse reprobus
est, quem flos juventutis deseruit, et tamen in sui corporis
senectute, bonorum operum maturos fructus proferre parvipendit. Quid
enim stolidius fieri potest; si mens ad perfectionem festinare non
contendat, quando totius corporis habitus senectute confectus ad
interitum properat? Dum oculi caligant, aures graviter audiunt,
capilli fluunt, facies in pallorem mutatur, dentes lapsi numero
minuuntur, cutis arescit, flatus non suaviter olet, pectus suffocatur,
tussis cachinnat, genua trepidant, talos et pedes tumor inflat; etiam
homo interior qui non senescit, his omnibus aggravatur. Et haec omnia
ruituram jamjamque domum corporis cito praenuntiant. Quid ergo
superest, nisi ut dum hujus vitae defectus appropinquat, nihil aliud
cogitare quam quomodo futura habitatio prospere comprehendatur,
quisque senex appetat? Juvenibus enim incertus hujus vitae terminus
instat, senibus vero cunctis maturior ex hac luce exitus breviter
concordat. Cavendae sunt ergo homini duae particulae, quae in illius
carne non veterascunt, et totum hominem secum ad peccatum pertrahunt;
cor videlicet et lingua: quia cor novas semper cogitationes machinari
non desinit; lingua impigre loquitur, quodcumque machinari cor
senserit. Caveat ergo senilis aetas, ne istae juvenescentes particulae
totam sui harmoniam decipiant, et per res ineptas reliqui corporis
gravitatem illudant. Unicuique enim considerandum est, quid aetate
eminenti dignum sit; ut hoc agat, quod nec vitam, nec aetatem, nec
ministerium vile reddat.