Primus abusionis gradus est, si sine bonis operibus sapiens et
praedicator fuerit, qui quod sermone docet, actibus explere negligit.
Auditores enim doctrinae, dicta facere contemnunt, cum praedicatoris
opera a praedicationis verbis discrepare conspiciunt. Numquam enim fit
efficax constituentis auctoritas, nisi eam effectu operis cordi
affixerit audientis, praesertim cum et ipse doctor, si in vitiorum
amorem delapsus fuerit, alterius doctoris medicamentum suis vulneribus
adhibere parvipendit. Unde et ipse Dominus in Evangelio de doctrina
pariter et bono opere instruere volens discipulos, qualem in his
cautelam haberent admonebat, dicens: _Quod si sal evanuerit, in quo
salietur_ (_Matth_. V, 13)? Hoc est, si doctor erraverit, a quo iterum
doctore emendabitur? _Et si lumen, quod in te est, tenebrae sunt;
ipsae tenebrae quantae erunt_ (_Matth_. VI, 23)? Si namque oculus a
videndi officio desierit; quis a manu, vel a pede, vel a reliquo
corpore illud ministerium exiget? Quapropter doctores cogitent, ne
ampliori vindictae subjaceant, si plurimis perditionis occasionem
abundantius praestent. Nam et ipse Salomon dum multae sapientiae
transgressionem incurrit, totius Israeliticae plebis regni
dispersionem solius sui merito praestitit. Quibus ergo committuntur
multa, majora perdunt; si non recte dispensaverint rectoris sui
munera, quae perceperunt. Cui enim plus committitur ab eo plus
exigitur. _Et servus qui domini sui voluntatem intelligens non facit,
acrioribus et gravioribus flagellis vindictae vapulabit_ (_Luc_. XII,
47).