Rex dilectis et fidelibus suis Stephano de Pentecester, Waltero
de Helynn, et Johanni de Cobham, justiciariis suis ad placita
transgressionum monetæ audienda et terminanda assignatis, et dilecto
clerico suo Philippo de Wylegheby, Salutem. Quia datum est nobis
intelligi, quod quidam Judæi regni nostri, fidem Catholicam, et Sacra
Ecclesiastica, hactenus diversimode blasphemare non formidarunt nec
adhuc formidant, in Divini nominis contumeliam, et totius Christianæ
professionis opprobrium; nos hujusmodi blasphemias, sicut principem
Catholicum decet, reprimi cupientes: volumus, quod nullus Judæus taliter
de cætero blasphemare præsumat; videlicet, aliquod erroneum, detestabile
aut abbominabile dicendo vel faciendo, in blasphemia crucifixi, fidei
Catholicæ, seu beatissimæ matris Mariæ Virginis, seu Ecclesiasticorum
Sacramentorum. Volumus etiam, quod hoc, per omnia loca regni nostri
in quibus Judæi morantur, publice proclamatur; et ne aliquis Judæus
sub periculo vitæ et membrorum talia facere vel dicere præsumat. Et
si quis notorius blasphemator invenietur, ita quod per inquisitionem
per Sacramentum Christianorum bonorum et graviorum inde convinci possit
evidenter; volumus quod quilibet talis puniretur secundum quod in
hujusmodi casibus alias fieri consuevit.――_Claus._ 7. E. 1, m. 6, dors.