Rex Justic. suis ad custodiam Judæorum assignatis, Salutem.
Monstraverunt nobis Mosseus de Hornden et Suetecota, uxor ejus, Judæi
Lond. quod cum ipsa Suetecota Christiana non sit, nec aliquo tempore
fuerat baptizata, quidam emuli eorum, maliciose confingentes ipsam
Suetecotam baptizatam fuisse inter duo bella de Lewes et Evesham, eam
super hoc defamarunt; in ipsorum Mossei et Suetecotæ dampnum non modicum
et gravamen. Et ideo vobis mandamus, quod, inquisita inde plenius
veritate per Christianos et Judæos, sicut mos est; si inveneritis quod
prædicta Suetecota non fuit baptizata, sicut sibi imponitur, tunc iisdem
Mosseo et Suetecotæ, juxta officii vestri debitum, pacem habere inde
faciatis.――_Claus._ 16. E. 1, m. 20.