U.

The original act was copied by the author of the “Anglia Judaica” from a

very ancient MS. in the Bodleian Library, which is the following:――

“Henricus, Dei Gratia, Rex Angliæ, &c. Dilectis et fidelibus Major

et Vicecomitibus suis London. et omnibus ballivis et fidelibus suis,

ad quos, &c. salutem. Sciatis, quod, ad honorem Dei, et Universalis

Ecclesiæ, ac emendationem, et utilitatem, terræ nostræ, et relevationem

Christianorum, de damnis et gravaminibus, quæ sustinuerunt, occasione

liberorum tenementorum, quæ Judæi regni nostri clamabant, habere

in terris, tenementis, feodis, redditibus, et aliis tenuris: et ne

nobis, sive communitati regni nostri, vel ipso regno, possit de cætero

præjudicium generari: _Providimus, de consilio prælatorum, magnatum,

et procerum, qui sunt de consilio nostro, ac etiam ordinavimus,

et statuimus_, pro nobis, et hæredibus nostris quod nullus Judæus

liberum tenementum habeat in maneriis, terris, tenementis, feodis,

redditibus, vel tenuris, quibuscunque, per cartam, donum, feofamentum,

confirmationem seu quamcunque aliam obligationem, vel quocunque alio

modo.

“Ita tamen quod domos suas, quas ipsimet inhabitant in civitatibus,

burgis, seu aliis villis, inhabitent, de cætero, et eas habeant, sicut

habere consueverint, temporibus, retroactis. Et etiam alias domos,

quas locandas habent, licite locare possunt, Judæis tantum, et non

Christianis.

“Ita tamen quod non liceat Judæis nostris London. plures domos quam nunc

habeant emere, sive quocunque alio modo perquirere, in civitate nostra

London: per quod ecclesiæ parochiales ejusdem civitatis, vel rectores

earundem, jacturam incurrant. Poterunt tamen eidem Judæi London. domos

et ædificia sua, antiqua, prius diruta et destructa, reparare, et in

statutum pristinum redigere, ad voluntatem suam.

“_Providimus_ etiam, _et statuimus de eodem consilio nostro_, quod

de domibus suis prædictis, inhabitandis, vel locandis, ut prædictum

est, nullus Judæus implacitet, vel placitare possit, per brevia nostra

originalia de cancellaria, sed tantum coram Justiciariis nostris, ad

custodiam Judæorum assignatis, per brevia Judaismi consueta hactenus

usitata.

“De terris autem et tenuris de quibus Judæi, _ante præsens statutum_,

feofati fuerunt, et quas nunc tenent, volumus quod hujusmodi

infeodationes, et dona, penitus adnullentur: et terræ et tenementa

illa, Christianis, qui sibi ea dimiserint, remaneant. Ita tamen quod

Christiani illi satisfaciant ipsis Judæis, de pecunia, seu catallo,

contenta in cartis, et chyrographis suis, sine usura, quod Judæi pro

hujusmodi dono, vel feodatione, dederint Christianis. Hac etiam adjecta

conditione, ut si Christiani illi, incontinenter, inde satisfacere

non possint, liceat Judæis prædictis tenementa illa aliis Christianis

dimittere, donec inde, per rationabilem extentam, secundum verum

valorem eorundem, catalla sua, sine usura, levari possint. Salvo

tamen Christianis illis herbergagio suo. Ita quod Judæus pecuniam, vel

catallum suum, per manus Christianorum, et non Judæorum, inde recipiat,

ut prædictum est.

“Et si contingat Judæum aliquod feofamentum, à modo, recipere à quovis

Christiano, de aliquo feodo, vel tenemento, _contra præsens statutum_,

Judæus ipse dictum tenementum, vel feodum, penitus amittat; et in manum

nostram capiatur, et salvo custodiatur; et Christiani illi, vel eorum

hæredes, terram illam, vel tenementum illud, de manu nostra rehabeant.

“Ita tamen quod totam pecuniam, quam ab ipsis Judæis pro hujusmodi

feofamento receperent, nobis tunc solvant. Vel si eorum facultates

ad hoc non sufficiant, tunc verum valorem tenementorum, seu feodorum

illorum, nobis, et hæredibus nostris, annuatim reddant, ad Scaccarium

nostrum, per veram et rationabilem extentam eorundem, donec de hujusmodi

pecunia, seu catallo, nobis plene fuerit satisfactum.

“De nutricibus autem parvulorum, pistoribus, et brasiatoribus, et

cocis Judæorum, quia Judæi, et Christiani, in cultu fidei dispares sunt,

providimus, et statuimus, quod nullus Christianis, vel Christiana, eis

ministrari presumat in ministeriis predictis. Et quia Judæi quosdam

redditus, de terris, et tenementis, Christianorum, tanquam perpetuos

dudum recipere solent, per manus Christianorum qui etiam feoda

dicebantur; volumus, et statuimus, quod statutum tunc inde per nos

factum, firmitatis robor obtineat; nec ei per præsens statutum in

aliquo derogetur. Et _ideo vobis præcipimus_ firmiter injungentes quod

provisionem, ordinationem, et statum prædictum, publice, per totam

ballivam vestram, clamari, et firmiter teneri, et observari, faciatis.

“In cujus rei Testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes.

Teste meipso apud Westm. 24 die Julii, anno Regni nostri 54.”

The Jews in Great Britain Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England. · 第 109 / 138 题